# Insectorum theatrum 289.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 289.5 to 289.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/289.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/289.5

Hoc obiter est observandum, Syrones istos non in ipsis pustulis, sed prope habitare. Illorum quippe proprium est non longe residere ab humore aqueo in vesicula vel pustula collecto: quo absumpto vel exiccato, brevi omnes intereunt. Vnde colligimus, quemadmodum ex sero putrefacto oriantur, sic eodem vicissim sustentantur. Horum nullus antiquorum meminit praeter Abinzoar, qui morbum hunc vidit, & curationem ejus rectè instituit. Neque Syrones isti sunt de pediculorum genere, ut Ioannes Langius ex Aristotele videtur asserere: Nam illi extra cutem vivunt, hi vero non: neque revera Aristoteles ullo quod sciam scripto inter pediculos Acaros numeravit. Quam gravis sit morbus, & vel ipsâ cum phthiriasi comparandus, novit nobilis quaedam Angla sexagenaria, Penruddoci Equitis aurati lectissima faemina: Quae ante annos decem ex nimia lactis caprini ingurgitatione (timebat sibi enim Lude phthisi) toto corpore his Acaris offendebatur; quae noctu diuque oculis, bijs, Goc bijs, gingivis, plantis pedum, capite, naso, alijsque cunctis partibus miserè lancinata, vitam aliquandiu duxit molestam atque insomnem, sed tandem (invitis remedijs) aucto malo, & carne etiam totâ depastâ, diem obijt.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
