Latin
29.1 to 29.5
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 29.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hactenus de regibus &ducibus, nunc de Vulgo apum orationem instituemus. Apes nec fera nec placida animalia, sed mediae inter utrumque naturae, omnium autem officiosissimae sunt juxta &commodissimae. Aculeus ijs et vitam praebet &mortem, eo siquidem privatę certo pereunt, praeditę autem vim hostilem ab examine propellunt. Harum nullae sunt desides, licet non omnes μολιτέργοι: neque maxime inertes, moribus fucos referunt; haud enim favos corrumpunt, neque melli insidiantur, sed ex floribus aluntur etiam ipsae, &cum alijs evolantes compascuntur. Quamvis item nonnullae mellis conficiendi &condendi industria carent, habent tamen suam quaeque provinciam &artem in qua se exerceant. Hae enim aquam regi, &apibus senio consitis apportant. Seniores si valentulae fuerint, ad regij corporis stipationem seliguntur: utpote canâ fide, &debitâ rerum administratione perspectae. Aliae aegrotas in medicinam latas curant; &ex aniso, croco, hyacintho, mel ipsis medicamentosum &alimentoSi quae vesum simul colligunt, conficiunt, offerunt, &propinant. rò annis vel morbo laborantes vitâ excidant, confluunt confestim vespilones, quae humeris quasi in sandapila cadaver efferunt, ne immunditie, putridine, squalore, puris favis &nitidis labem aspergant: Neque desunt apibus, duces, legati, veterani, cornicines, buccinatores, tibicines, excubitores, speculatores, milites, qui melleam suppellectilem, non secus, ac si urbecula esset, asservant, &fures advolantes, cuniculosque agentes vermes meritis modis puniunt &affligunt. Ne taciti fures videantur, inter volandum murmur &bombum edunt, qui simul cum volatu audiri incipit &finiri, qui sonus si ve ex ore fiat, sive alarum motu, litigant Aristoteles atque Hesychius; nec mihi unquam ille oculus, qui rem tot involucris abditam dijudicet. Tibicines vero &cornicines ζίγγον edunt Hesychio (Angli item Sing vocant) eumque vigiliarum, somni opereve signum &tesseram statuunt. Tanto sui regis tuendi desiderio tenentur, ut eum solum prodire non sustineant, sed utrinque divisâ acie conglomerantes claudunt &muniunt. Quod si in itinere rex ipse fortè aberrarit; vel vi tempestatum actus disparuerit, omnes inquirere &odore tanquam sagaci persequi, donec quid de ipso fiat certo acceperint. Volatuque &taedio procellarum fatigatum plebs ipsa alarum vehiculo ceu inthensa quadam gestantes, domum portant. Si perierit, omnes discedunt, vel fortè aliquandiu haerentes, favos tantum conficiunt, sed mel nullum; tandemque desides, morbosae, extenuatae, suo usque tabo madentes, misere pereunt.