# Insectorum theatrum 29.6-7

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 29.6 to 29.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/29.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/29.6

Esse utique sine rege non possunt, cui ne minimam quidem vim, necem verò multo minùs inferunt, nisi ipse tyrannorum more omnia pro libidine pervertit, vel reipub. negligens, nil curat. Imo si saepius migrare solitus fuerit (quod facere sine civium jacturâ haud possit) non eum statim interimunt, sed alis spoliant, rectiusque postea viventem unicè colunt. Quum rex fugiendo ipsas apes reliquerit, accersunt, & fugitivum à regno insequuntur, odoreque tanquam vestigijs deprehendentes (omnium quippe optimè olet rex) ad regales aedes reducunt. Nullae item è domibus prius exire audent, nec in aliquos procedere pastus, nisi rex priùs egressus sibi vindicaverit principatum volatus. Vix enim Aristoteli assentior, regem nunquam foras prodire, nisi cum toto examine, quod rarissimè fit. Cum vero propter regis tyrannidem migrandum est apibus, vox solitaria & peculiaris, quasi tubae cujusdam, aliquot ante diebus mitti auditur, & biduo aut triduo ante paucae circa alveum volant. Cum vero omnia parata sunt fugae, collectae avolant, & tyrannum (quem reliquerunt) si sequatur interimunt.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
