# Insectorum theatrum 293

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, CAP. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/293
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/293

lij, filicis, spatulae foetidae, Aristolochiae, clematites, myrti, cumini, lupinorum, corrigiolae, nigellae, cupressi, interficiuntur; ut ex Aetio, Rhasi, Florentino, Didymo & Cardano videre est. Praestat autem cortinis circa lectum expansis fumum ita includere, ne qua expiret. Parantur item eum in finem unguenta, illitiones, & embrochationes, ex felle bubulo, hircino, erinaceo, vitulino, caprino, asinino, cucumere, haederae folijs, citro, icthyocolla, amurca, fimo bovis & aceto acri, sulphure vivo, scylla, capparibus, staphide sylvestri, absinthio, passo, calce, argento vivo, lauro, sapone nigro halicacabo, succo arantiorum, limonum, &c. de quibus Varronem, Palladium, Arnoldum, Didymum & alios consule. Prophylactica quod attinet Canabis vel Halicacabi fructus juxta lectum positi vel suspensi, cimices fugant. Democritus ait, cornu cervinum, vel leporis pedes circa lecti fulcra pendentes, idem praestare: quod etiam auriculae vulpis alius tribuit. Feces butyri cocti, projectae ubi sunt Cimices, satietate eos disruptos mirifice perdunt. Forte haec est illa pinguedo de qua Cardanus his verbis: Sciebamolim, sed jam oblitus sum, (inquit) Pinguedinem, quae ligneo orbi superlita cimices omnes (ceu epode facta) ad se alliciebat, ita ut vix lignum videri potuerit. Referunt obulum lecto substratum, Cimices pellere. Quidam linteum frigida madefactum appendunt, atque ita activa frigiditate eos repellunt. Oleum per se, aut cum atramento sutorio, vel cum felle taurino, vel decoctum chamaelcontis nigri, Cimices fugat. Amarissima denique omnia & fortiori odore praedita, Cimicibus proculdubio adversantur: gravem autem odorem eos profligare, rubentium pellium copia (inquit Olaus Magnus) loco aliquo coacervata ostendit. Hos supra modum multiplicatos pestem praesagire asserit Alexander Benedictus. Significat enim vel humorum, vel aeris, vel utriusque magnam putrefactionem. Bacchus ad inferos descensurus, apud lepidissimum Graecorum Comicum, eas sibi dari cauponas in itinere precabatur Iovem, in quibus paucissimi essent Cimices. Tamen concordia illa rerum & repugnantia (inquit Plinius) quae totam, duce natura, replet medicinam, nihil non ex aliqua parte homini conducibile produxit, adeoque quod Comicus ille Deus infestum putavit, humana quidem posteritas salutare sensit. Acri sane facultate praediti sunt Cimices, suum tamen in medicina locum obtinent. Nam cum sanguine testudinis sumpti Serpentum morsibus medentur. Odore eorum Epilepsia ex uteri suffocatione orta discutitur. Ovo, cerae, aut fabae inclusi atque devorati, Vomicae & quartanis febribus (ex Plinio, Dioscoride, Galeno, Marcello, Aetio, Actuario istud) auxiliantur. Ex aceto poti, vel etiam suffiti, Sanguisagas tenaciùs adhaerentes facile removent. Tertianis item febribus conferre, Quinti Sereni carmina illa ostendunt: Allia non pudeat terno cum Ciunce trita Et diluta mero, medijs haurire diebus. Praeterea tritus Cimex potatur in ovo, Horridus attactu, sed gustu commodus apte. ifiGesnerus huic experimento in schedis fidem facit, facto in plebe viliori & rustica semel atque iterum periclo. Lethargo correptis septenos in cyatho aquae dabant veteres, annis puerilibus quatuor; Plinius: cui consentit Serenus his versibus

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
