# Insectorum theatrum 295.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 295.1 to 295.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/295.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/295.1

Ricinus Insectum est parvum, aestate ineunte in pascuis inter gramina & in sylvis inter folia nascens ex putri quodam humore: compresso valde & plano ad tactum corpore, cute admodum tenaci, figura corporis rhomboide, colore nigro cum quodam splendore, aut ex fusco obscurè nigricante; posteaquam vero animali cuipiam adhaeserit, & capite cuti infixo sanguinem hauserit, brevi grandescit turgetque, ac temporis progressu ferè fit globosus: sex habet pedes collo affixos, rostellum illi acutum, sed breve: nec prolem gignit, nec ab alijs animalibus gignitur, atque in eo à cunctis differt Insectis, quod cibo affatim repletur, excrementi tamen exitum non habet, unde forte Hetruscis Caeca dicitur. Materiales ergo Philosophi cum Aphrodisaeo omnia à manifestis Elementorum facultatibus ducentes, perpendant diligenter, ad quem materiae hic defectum, vel confusionem confugerint. Si comminiscantur. Naturae defuisse subulam, qua illi podicem terebraret, sibilis excipi merentur. Quinpotius Paracelsicum illud hic videant atque agnoscant; tum ex corporibus spiritus, tum ex spiritibus corpora fieri posse. Plinius Ricinum turpe animal appellat, cujus saginae finis (ut epulonibus accidit) mors ipsa; nam paucis diebus satietate nimia dehiscit. Tamen & famem quoque fortiter perfert per septiduum. Vix assentior Scaligero, qui eum in nominis barba & inguine nasci credit, quia victus causa ibi affixus tenaciter inhaeret; quamvis Eustathium & Hesichium patrocinantes habet his verbis, κρότον λέχται ἀπὸ τοῦ κρατεῖν οἷς ἀν εμευν. Haud enim ex animalibus gignitur Ricinus, sed ex putrida foliorum graminumque materia, ut antea retulimus, atque ut Aristoteles affirmat, Histor. 5. cap. 19. Κρότονες δὲ γίνονται ἐκ τῆς ἀγρύστιως. Forte per Ricinum pediculum cancriformem intellexit Scaliger, vel Reduvium forte humanum: nascuntur enim ambo in barba & inguine; nec nisi magna cum difficultate avelli possunt: Boves valde vexat, & homines, sed praecipuè larrantium animalium caetum. Ovibus etiam & capris molestos esse Ricinos testatur Cato, similitudine corporum deceptus. Nam ovium ille Pediculus Reduvius dici debet (nostri Sheep-lose appellant) inter quem & Ricinum variae & differentes notae.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
