Latin
295.5 to 295.7
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 295.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nam Reduvio rostellum longius, corpus vero etiam à maxima repletione nunquam ita distentum, quin semper compressum, nunquam globosum videatur: hujus item pedes obscurè rubent; dorsum cineritio est colore, tribus minutissimis punctis nigricantibus distinctum, &ad cordis figuram effigiatum. Caput non semper, imo rariùs cuti infigitur, nam non nisi per vices sanguinem exugit, &excrementa inde genita per anum exprimit: quae lanam viridi ita tingunt colore, ut vix calido lixivio, ne dum frigidae cedat tinctura. In vellere detonso annum integrum vivunt Reduvij; Ricini solo sanguine aluntur &calente animali. Sint igitur ejusdem generis cum Catone; at differre eos maximè veritas affirmat. Sacos est animal parvum; tuberibus Leprosorum non dissimilis, inquit Albertus. An Ricinum eo intelligat, an Asetum, dubitat Gesnerus. Ricinum potius arbitror, tum à tuberum orbiculari forma, tum à sublivido colore argumento facto. Amurca optimè depurata, &vini fortioris focibus cum decocto lupinorum addita, inunctione oves tonsas liberat a reduvijs; tum per biduum triduumve sudent; tandem aqua maris laventur. Cato. Anglicani opiliones pice liquida &sevo ovillo eas illinunt vellere nudatas, vel radicem acori tundunt, &in aqua elixant, &tepida decoctione corpus fomentant. Nonnulli Cedria tantum utuntur. Alijs etiam in usu est radix Mandragorae; cavendum autem ne à pecore gustetur; ob stuporis, quem inducit LIB. L. minimorum animalium Theatrum. ducit summum periculum. Alij Cyperi radicem coquunt, eaque decocta oves abluunt. Diophanes in Geopon. Contra canum Ricinos, eorum aures oleo nucum avellanarum &amygd. amararum illinere jubent veteres; id experientia remedium confirmat.