# Insectorum theatrum 295.5-7

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 295.5 to 295.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/295.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/295.5

Nam Reduvio rostellum longius, corpus vero etiam à maxima repletione nunquam ita distentum, quin semper compressum, nunquam globosum videatur: hujus item pedes obscurè rubent; dorsum cineritio est colore, tribus minutissimis punctis nigricantibus distinctum, & ad cordis figuram effigiatum. Caput non semper, imo rariùs cuti infigitur, nam non nisi per vices sanguinem exugit, & excrementa inde genita per anum exprimit: quae lanam viridi ita tingunt colore, ut vix calido lixivio, ne dum frigidae cedat tinctura. In vellere detonso annum integrum vivunt Reduvij; Ricini solo sanguine aluntur & calente animali. Sint igitur ejusdem generis cum Catone; at differre eos maximè veritas affirmat. Sacos est animal parvum; tuberibus Leprosorum non dissimilis, inquit Albertus. An Ricinum eo intelligat, an Asetum, dubitat Gesnerus. Ricinum potius arbitror, tum à tuberum orbiculari forma, tum à sublivido colore argumento facto. Amurca optimè depurata, & vini fortioris focibus cum decocto lupinorum addita, inunctione oves tonsas liberat a reduvijs; tum per biduum triduumve sudent; tandem aqua maris laventur. Cato. Anglicani opiliones pice liquida & sevo ovillo eas illinunt vellere nudatas, vel radicem acori tundunt, & in aqua elixant, & tepida decoctione corpus fomentant. Nonnulli Cedria tantum utuntur. Alijs etiam in usu est radix Mandragorae; cavendum autem ne à pecore gustetur; ob stuporis, quem inducit LIB. L. minimorum animalium Theatrum. ducit summum periculum. Alij Cyperi radicem coquunt, eaque decocta oves abluunt. Diophanes in Geopon. Contra canum Ricinos, eorum aures oleo nucum avellanarum & amygd. amararum illinere jubent veteres; id experientia remedium confirmat.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
