Latin
299.5 to 299.7
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 299.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
scripsit, in Perienna Indorum regione, guttas sudoris è mancipiorum corporibus cadentes, illico in pulices converti. Quaedam regiones ita illis infestae, ut nec importati alantur ibi omnino, nec generentur, ut in territorio Sigelucensi Tefethore. Contrà, Heae civitas maritima (nisi loannes Leo nos fallit) ex caprarum abundantia pulicum feracissima est, sicut etiam &Dede. In Hispaniola pulices reperiuntur, sed nec multi, nec magni; morsus autem diritate longè nostris molestiores: loca calida &sole illustrata amant. Verno tempore abundant, initio hyemis moriuntur, frigoris impatientissimi. Coeunt mare faeminam conscendente, ut muscae; tumque unà gradiuntur, saliunt &quiescunt. Diu in coitu haerent; aegrè admodum divulsi. Statim à coitu gravida faemina obesior videtur, ovorum plena; quae licèt in ventre oblonga, minutissima, numerosissima, &candida videantur, exclusa tamen, repente nigricant, ac in puliculos abeunt (si Pennio nihil negandum) mordacissimos. Pulices non ova sed lendes parere, Philoponus in lib. de generat. asserit, atque idem velle Niphus videtur. Quòd vero id crepitu quùm premuntur probare contendunt, nihil eorum opinionem confirmat; nam ova etiam sub ungue non sine sonitu franguntur. Aristoteles ex ijs, sive ovis, sive lendibus, sive vermiculis, aliud animal generari non sentit, cui ego lubens subscriberem, nisi naturam nihil nullo fine producere existimarem. Rariores illi pulices videntur quos juxta Niguam fluvium parit India, ut ex Theveto accepimus. Pedum potissimùm molliores partes sub unguibus invadunt, morsuque venenato, post quatriduum tumorem pisi cicerisue magnitudine excitant, &faetum lendibus candidis similem; qui nisi omnes citissimè eximantur, locusque affectus calidis cineribus uratur, membri fiet jactura; ut Numidicis mancipijs saepe contigit.