# Insectorum theatrum 3

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/3

Fatis tunc functa Elizabetha, imperij Britannici habenas piè & justè tenente nente, atque inter procellas totam quassantes Europam pacificè regnante IACOBO, averruncatis sceptri maiestate, & animae ad miraculum prudentis providentiâ monstris, quae regni fundamentis convellendis instabant Proditione, dolis, scelere atque libidine & irâ. Heroi non minus doctrinâ quàm virtutum omnium ἀνδρομ illustri, doctum opus offerre decreverunt Curatores pupilli in sicco à parente derelicti: Sed res angusta domi distulit negotium, atque subventaneo intento effectum, & faetui lucis usuram denegavit. Sic in custodiâ amicorum defuncti obscurus diutissime haesit liber, donec à Darnello, authoris quondam Pharmacopoeo, homine sanè probo, magistri Manibus bene volente, ejusque gloriae avido, oblatum mihi volumen, quod per aliquot annos in meo Musaeo sepultum in pulvere, tineis blattisque expositum jacuit, nullâ medius fidius mea, sed typographorum nummis inhiantium culpâ, qui quantum vis in varijs regionibus à me per literas invitati, & ad suscipiendum orphanum sollicitati, detrectaverunt ingratum ut ajebant laborem, displicente ipsis artis nobilis usurâ, nisi Nauticam superaverit. Otempora, in quibus eruditorum hominum sudores ex pretio operis solvendo, & aere in charta & atramento comparandis locando, vel ex vulgi (pessimis ut plurimum applaudentis) depravato sensu, non ex rei essentia vel subjecti dignitate, aut solidâ ejusdem explanatione aestimantur! Limini tunc praefixa erat Epistola quam dedicatoriam vocant, cuius praedictorum Principum alterutrius nomen praelaturae, post utriusque obitum, intempestiva videbatur editio. Alius forsan hanc captasset occasionem compellandi Regis CAROLI, magni patris magni filij, sub cujus fortunatissimo imperio in Regiâ personâ, virtutes omnes Regiae quasi agmine facto concurrentes, singulae de praerogativa certant, & genibus E. M. advolutus alienum opus fucato laudum cortice velatum, vel ampullatis aulicae eloquentiae fumis obumbratum, sub spe alicujus remunerationis obtulisset. Sed ista non sunt mei genij, quippe licet non ingratus Principibus viris hactenus vixerim, attamen id longo didici usu, sobriè utendum ipsorum gratiâ, auribus oculis-ve abutendum nunquam, & apud ipsos, quantumvis molles aditus & tempora noris, semper intempestivam esse importunitatem, eam praesertim quae Musas mercenarias infami stigmate notatas ad stipem adigit. Noli credere me tantum huic operi detrahere ut ipsum indignum putem quod Regium nomen in frontispicio gestet, & sub tam ambitiosae inscriptionis tutelâ publicatum vivat: sed parentem lustricum in alterius gratiam ultrò agere, κόρον πρόσωπον quo ad argumenti expositionem, in scenam producere, & sub alienis plumis in operis aditu jejunè & ineptè superbire piaculum duxi. Vt tamen numeris omnibus absolutus prodeat liber, ne ve lector consuetudinis amans Epistolam desideret, vel omissam queratur, pro more meo, (quo magnates debito quidem honore prosequor, Amicos verò unicè & constanter colo) Historiae naturali & Medicae, alicujus communi literatorum consensu utriusque callentis, necessitudine non vulgari mihi juncti, bonis omnibus charum, & propriis clarum dotibus nomen praefigere volui, quod reverentiae & bonae voluntatis officium, posteritati testetur, quo sint apud me loco viri doctrinae multiplicis tincturâ imbuti medullitus.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
