# Insectorum theatrum 300.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 300.1 to 300.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/300.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/300.1

Ipse item in provinciâ Peruviana huic malo obnoxius non nisi frequenti in flumine ablutione, valetudinem recuperavit. De Pulicello ita scriptum liquit Cardanus: India occidentalis mittit è pulicum genere Niguam, pestem quandam atrocem. Minus est pulice multo hoc animal, quod homini adhaerens adeò lancinat, ut pedes quibusdam, alijs etiam manus excidant. Inventum auxilium, si locus oleo perungatur, novaculaque radatur. Ad quem ita Scaliger respondet: Niguae narratio tua mutila est, non inutilis, si philologiam spectes; addemus ea quae abs te omissa sunt. Pulicellus est rostro acutissimo: pedes potissimùm invadit, (rarò partes ali as,) non ingredientium tantum, sed & cubantium quoque. Ideò in sublimi cubant Indi. Frequentissimè partem illam quae subest unguibus lancinant, quarta die crescere tumor incipit, tum ad eam turgent magnitudinem ut pisum superet. Tumor faetus est lendinibus candidis: quibus extractis, calidos imponunt cineres. Non multo aliter Benzo: Pestiferis insectis maxime infestantur Indi. Inter alia Niguę, magnitudine pulicis, citrà ullum sensum inter carnem & ungues praesertim pedum sese immergunt, alunturque in pulvere. Saepe enim accidit, ut nullus ex ijs dolor sentiatur, donec in magnitudinem cicerum aut lentium excreverint: ac tum cum ingenti lendium copiâ fruticante, acu aut spinâ aegrè evelluntur: atque id mali cineribus calidis sanatur. Porrò Numidiae mancipia, quae Hispani in familijs habent, calceis quia destituuntur, ea pestis pervicacissimè infestat: tantaque copia pedes eorum appetit, nullâ cura praeterquam ferro aut igne arceri queant: itaque multi ex eo digitis pedum, vel pedibus integris mutilati superfuere. Intereunt Pulices a nimio frigore, & propterea algidiore hyeme disparent: vel vi occiduntur à nobis, atque canis canem non minus gratè expulicat, quàm mutuò scabunt. Suppeditat item benignissima natura integram remediorum syluam, ut quorum vestigia nos fallunt saltusque ludunt, eos aliquando tamen perdamus, & corpora ab illorum ictibus salva servemus.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
