Latin
CAP. XXVIII
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 301
Unproofread scanNot analysed yet
atque Plinio petita sufficiant. Barbari autem (teste Lerio) ne à pulicibus mordeantur, oleo quodam crassiore &rubro, è fructibus expresso, sese illinunt, quos illi, Courag. appellant. Petrus Gallissardus, Caelius Chalcagninus &Tzetzes, Encomium Pulicis scripsisse perhibentur; in quod incidisse animus nobis fuit, non fortuna. CAP. XXIX. De Apodis sive Depedibus Insectis: Ac primum de Terrae Intestinis. SEpedum Insectorum terrestrium quaedam in ipsa nascuntur; QuaeSmdam in animalibus &Plantis. Vermes terrae Lumbrici Plauto &Columellae, fortè a lubricitate appellantur. Terrae quoque InteSSE Ostina vocantur, tum quod in ipsis terrae visceribus ortum habent, tum quod compressi (animalium intestinorum modo) excrementa ejiciunt, tum quia illorum formam &figuram repraesentant. Hos Graeci γῆσεντερα; ἐμβύλλου. Hesichius; Siraculi γαράγας vocant. Anglis, Meds, Earthwormes. Gallis Vers de terre; Italis Lumbrichi; Hispanis, Lombriz; Germanis Flandrisque Erdwurmen; Arabibus, Charatin dicuntur. Manardus scribit, lib. 2. ep. 4. γῆς ἔντερα ovisculos olim vocatos. Lumbrici autem terrestres vel majores sunt, vel minores. Sunt autem Majores, vermes oblongi, similes ferè ijs teretibus qui intestinis hominum innascuntur, semipedem longi, imo extenti pedem aequant; color ijs carneus dilutus, &maximam partem omnes annulo circa collum, vel potius torque crassiusculo ornati, in quo sanguis paucus continetur; oculis carent, ut omne lumbricorum genus. Ex terra putrefacta primùm nascuntur, eadem deinceps nutriuntur, &in terram postremò resoluuntur. Quos in foraminis margine aggerulos crispantes cernis, excrementa esse conjector; nam in ipsis nihil praeter terram reperimus, cujus succo alimentario exhausto, reliquam partem ceu inutile pondus pro foribus ejiciunt; quibus, ne pluviae illabantur, praesidio sunt. Nocte, praesertim pluviosa, libenter coeunt, &ad auroram usque cohaerent: in venere non complicantur, ut Serpentes; sed lateribus arctè conjunctis mutuo adhaerescunt, spumosam quandam salivam inter coeundum emittentes. Mediam corporis partem, posteriorem scilicet (etiam in venere) intra cavernas retinent, neque unquam sic conglutinantur, quin levissimo terrae motu divisi sese subducant. Tempore pluvioso magis albicant, nisi dum coeunt: tum enim praecipue rubent. Aprilis medio lumbricum faeminam dissecui (inquit Gesnerus) satis crassum. Intra carnem per totum corpus receptaculum quoddam descendit, annulatum, membrana tenui donatum: dissecanti odor gravis occurrit. In hoc continetur terra ab ijs ingesta. Ova autem supra receptaculum, proxima ori, multa simul congesta albicant. Minores, clarioris doctrinae gratiâ, Ascarides cum Georgio Agricola vocamus: in sterquilinijs &sub lapidum aggere frequentes. Horum alij rubri (quos Duggs vocamus) à piscatoribus desiderati, alij sublividi; alij caudâ flavefacta, Tellomtailes appellati; quidam etiam torquati &pingues; quidam non torquati &graciles, quos mares puto. Autumno potissimum hi generantur ob humiditatis paucitatem, ut Aristoteles videtur asseverare. Vtrumque genus diu in aqua vivit, sed tandem alimenti inopia commoriuntur. Tractu &pulsu quodam deloco in locum moventur; neque enim propriè volutari à Philosopho dicuntur. Degunt majores in terrae visceribus, maximè ubi aer liber est, atque hominum subinde fit concursus.