# Insectorum theatrum 303

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, CAP. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/303
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/303

Ex his tritis Emplastrum conficit, nervisque praecisis vel dolentibus apponit. Ossibus confractis, horum & sylvestris muris pulveres commixtos, emplastrique formâ cum oleo rosaceo adhibitos, valde conferre docet Plinius. In Equorum tam nervorum quam articulorum dolorem sedantibus medicamentis, Russius, Absyrtus, Didymus, magnum Lumbricorum numerum accumulant: unde colligit Cardanus, ijs omnes dolores posse levari. Mundella contractiones nervorum sanari affirmat, ubi ex oleo chamomelino vermibus his praegnante illiti fuerunt. Idem narrat Marcellus de melle (uti dicam) lumbricato. Podagrae proculdubio (inquit Aetius) in oleo cocti, cum pauca cera, singulari sunt remedio. Idem quoque Marcellus; sed etiam aliquando mel admiscet. Vigo ad juncturarum dolores ex his & ranis Emplastrum componit, quibus viperarum etiam adipem adjungit. Ad dolores juncturarum, N. Cineris lumbric. aiij. olei rosac. ve Ivulpini. q. s. misce, fiat unguentum. Aliud praestantißimum: I. medullae cruris vituli, olei ros. completi & antiqui 3iij. Lumbricorum mundatorum cum vino & sale gij. bulliant in balneo Mariae ad mucilaginis consistentiam. Hac cervicem & scapilas & locos dolentes inungito; nam mirè prodest. Plinius. Eos cum melle illinit, atque inde malagma confectum imponit Marcellus. In membri alicujus extrenuatione & atrophia, lumbricos mundatos, in phialam indere oportet optimè lutatam, ne quid expiret, & in clibanum tepidum vel balneum reponere. Inde in lentum quendam humorem resolventur, Ad paralysin membrorum expertissimum & mirabile remedium: & cinerum lumbricorum tenerorum ib. iij. Zingib. galang. ana iiij. cum melle despumato; incorporentur, & fiat unguentum. Hoc tribus noctibus continuis inunge patientem, ligando fortissimè brachia supra ventrem vel stomachum: tum bene cooperiatur, & à frigore caveat. Iacobus de Parma. Ad canitiem arcendam oleo huic cineri admixto utuntur mulieres dum caput pectunt, Plinio Authore; cui subscribit Serenus his versibus, Lumbrici quoque terrestres miscentur olivo, Et juvenem praestant redivivo flore capillum: Dentium dolori quomodo medentur, antea diximus. Quin porrò cinis illitus dentes integros juvat, & putridis injectus facilè eos, imò vel molarem cadere cogit: praesertim dente priùs scarificato, & pulvere satis repleto atque asperso. Actius. Gal. 5. sec. loc. idem fere ex Archigine habet. Prosunt & cum mori radice in aceto Scyllitico cocti, ita ut colluantur dentes, Auribus purulentis cum oleo infusi valde conducunt ex Galeni sententia: inflammationes earundem mulcent cum rosaceo cocti. Aetius. Si verò obtusus sensus remoratur in aure, Lumbricos terrae, sebumque ex ansere rauco Serenus. Excoque: sic veterem poßis depellere morbum. Myrepsus lumbricos cum exigua terrae parte, unde desumpti sunt, terit,

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
