# Insectorum theatrum 305

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, CAP. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/305
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/305

Parum illi autem prudentes piscatores, qui Lumbricos succis medicatis exire cogunt; quippe amarulentiores factos pisces respuunt; contra vero, si per diem integrum in farina triticea cum pauco melle jacuerint, & tunc hamis affigantur, vel ipsa quidem ambrosia magis sapiunt. Nec contemnendam quoque utilitatem ex ijs capere possumus, eò quod pluvias imminentes nobis praesagiunt subita è terra eruptione. Si autem pridiana vespera latuerint, crastinam serenitatem promittunt. Quidam ferrum ad chalybis duritiem fingunt hoc modo. R. Vermium terrest. partes duas, rad. raphani partem unam; contundantur, & alembico destilletur aqua: vel accipe aquae Lumbricorum stillatitiae, ib. iij. succi raphani l. j. misce: ferrum saepius hac aqua extinctum in eadem maneat per decem dies, ac valde indurescet. Aliud. B. Lumbr. terrest. I. ij. succi raphanil. j. destillentur in alembico lento igne: & in hâc aquâ destillata tempera ferrum. Item; Acedulae, cicutae faetidae, & Aristolochiae rot. succus pari mensurâ extrahatur, & in illo chalybs multoties distemperetur. Succus quoque Cyclaminis idem praestare creditur; authore magistro Fakenham Medico insigni. Aliud. R. Sanguinis hirci, cui adde parum salis communis; olla vitreata & bene lutata sepeliantur in terra per dies 30. Tum sanguinem in balneo destilla, & liquorem destillatum aquae Lumbricorum adjungito pari mensura. Aliud. R. aquae Lumbricorum, raporum, radicum malorum arborum, ana; separatim destillatarum aequam mensuram misce, ac ferrum in ea aqua extinguito, ut dictum est. Anonymus Gallus. CAP. XXX. De Animalium Lumbricis. CVmbricos à lumbis dictos putat Isidorus. Nam & Lumbos ventrem appellant veteres, & γεστιδας apud Hesichium & Suidam, Lumbricis laborantes, quidam interpretantur. Sed rectius à Lumbricis Eterrestribus quos naturâ & formâ referunt, nomen sumpserint. Cornelius Celsus eos vermes, Plinius Interraneorum animalia vocat. Apud Graecos ἔλμινθες, λίμινθες, ἔλμεις, ἄλμιγγες. δεῖλοι, & (cum ad magnitudinem non vulgarem pervenerint) θηpia dicuntur, ut ex Aeliano apparet, lib. 9. cap. 33 Advertendum est differentiam esse apud scriptores latinos, inter vermes & vermina, seu verminationem: quia vermes propriè sunt animalia; vermina autem & verminationes dicuntur tormina intestinorum: quemadmodum praeter Celsum, Serenum, Plinium, Seneca Epistola 97. testatur. Verùm Arabes Emicar, Sylvaticus Elingen, Germani Spulworme, Bauchwurm Angli Gutt-worme, Illyrici Sserkawka, vocabulo difficilis pronunciationis vocitant. Est autem Lumbricus animal insectum, depes, in corpore animalium natum, variè laedens operationes. Dixi Animal, ut Lumbricos Linn. bricos illos latos Taenias dictos excluderem, qui licet substantia sint adnata intestinis, & animalis formam repraesentant: non propriè tamen pro animalibus haberi possunt; ut Hippocr. 1. de morbis recte affirmat: dixi Insectum, tum quia annuloso sunt corpore, tum quia veteres inter serpentes illos non numerant, nec classe aliqua peculiari hactenus donarunt.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
