# Insectorum theatrum 306.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 306.1 to 306.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/306.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/306.1

Dixi Depes, ut à pedalibus vermibus distinguerem. Dixi in corpore animalium notum, quia non solum in intestinis gignuntur, sed etiam in singulis partibus carnosis; imò in corde ipso, ut in historia patebit. Neque homines duntaxat ijs vexantur, sed & equi, boves, vituli, canes, porci, accipitres, atque totum animalium perfectorum genus. Dixi, Varie laedens actiones, quoniam ab ijs dolores, tabes, convulsiones, epilepsiae, phrenitides, variaque alia mala sequui tur; praesertim si vel magni substantia vel numero plures excreverint. Sunt autem isti omnes Lumbrici vel in viventibus membris nati, vel in mortuis. Viventium vermes triplices videntur; στρογγύλοι, σικυειδὸς, ἀσκαρίδεις: quos Latini Teretes, Cucurbitinos, & Motitores jure appellant: quales in intestinis animalium saepe nascuntur. Neque ibi solùm, sed etiam in alijs vasis atque visceribus: quâ de re apud veteres scriptores maximam controversiam invenio. Nam Gal. 1. de loc, aff. cap. 5. certos morbos, certis partibus alligat; ut Lumbricos intestinis, calculum renibus & vesicae. Verùm ipse cum plurimis alijs Academicis vidi calculum instar ovi columbini, per alvum excretum Cantabrigiae à Doctore Larkino, Regio medicinae ibidem professore, qui dolore coli & Atrophia diu afflictus, calculum qua dixi, forma & magnitudine, ceu molestissimum ani partum, tandem enitebatur. Idem Montuus & Benivennius se vidisse, scripto affirmant. Quinetiam uno clystere Nobilis Leonardi foeminae lectissimae injecto, triginta quinque calculos, à Mespili seminibus non abludentes, uno tempore (anno 1583.) eduxi. Pedemontani, Arculani, Guainerij, Tralliani, Benivennij & Montui fidem multi in dubium vocant, quod (praeter Galeni sententiam) in capite, pulmonibus, venis majoribus, folliculo bilis, sub lingua, in juncturis, alvo, calculos se non semel conspicatos esse literis prodiderunt. Caeterùm cùm experientia quotidiana istos purgat mendacij, Graecum Graeca fide dixisse, hos autem rem verissimam narrasse confiteri debemus. Meminisse sane potuit Galenus, Hippocratem epid. 5. sect. 12. non temerè affirmasse, Ex mulieris utero manibus obstetricis expressum esse lapidem asperum, magnitudine verticilli fusi. Quae sanè praemittere visum est, ne dum Lumbricos cunctis penè partibus innasci, ex aliorum fide, nostrisque oculis, asseveramus: aut rem novam, aut falsam dixisse existimemur. In Hemicraniae vehementissimo dolore raro apparent vermes; aliquando tamen id fieri docet Hollerius lib. 1. cap. 1.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
