# Insectorum theatrum 306.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 306.5 to 306.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/306.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/306.5

Morbum hunc Poloni Stowny roback; Germani Hauptwurm appellant; fuitque olim in Germania & Hungaria frequens, atque omnes eo correpti in phrenesin vel maniam inciderant; mortuisque dissecto cerebro, vermiculus inventus est. Tunc medici allium cum vino sublimato exhibuerant, semel aut bis in die, quod quicunque biberant, convaluerant; alij vero omnes perierant. Philippus Shotus quinque famulos suos eo morbo affectos ita curavit; ut quidam in Epistola ad Gesnerum scripsit. Vermes in cerebro saepius conspici, Thomas à Vega, com. in cap. 5. lib. de loc. aff. Galeni, & Balthasar Conradinus cap. 19. de febre Hungarica testantur. Cornelius quoque Gemma in appendice operis Cosmocrit. de Haemitritaeo pestilentiali disserens, mulierem in civitate quadam Mosae fluvio adjacente, vehementissimo & diuturno capitis dolore correptam memorat; qua postea expirante, cerebrum dissectum fuit, atque inibi maxima putreditis vis vermiumque copia reperta. Dignoscitur ista affectio, authore Rhase, ex corrosione prorae capitis interna, doloreque vehementissimo, & ferè ad insaniam ducente. Curatur per sternutationes, & succos vermes necantes naribus injectos, Rhasis, lib. 1. cap. 9. Qui vero quotannis in cervorum, & aliquando caprarum, ovium & arietum (praecipue pinguium) cerebro inveniuntur vermes; venatoribus, & lanionibus notiores, quàm ut à me describi debeant. Sunt autem Eulis maximis (Alexandro Benedicto, & Matthiolo referentibus) aequales, ejusdemque cum illis formae. Horum quoque Theophrastus meminit, Hist. lib. cap. 53. & Aleander Trallianus, lib. 1. cap. 15. Ferunt Democratem Atheniensem in adolescentia morbo Comitiali laborantem, oraculum Apollinis consuluisse, Pythiamque respondisse his verbis.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
