# Insectorum theatrum 309

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 309. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/309
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/309

„ fuit commonstratum: quid autem eorum quodque sit, operae preOtium fuerit explicare. 2τεγγύλοι sive Teretes lumbrici primam Qconstituunt differentiam, eamque omnibus perspicuam, quod sanè alijs frequentiores sunt: ita nuncupati, quod revera teretes atque rotundi appareant, non absimiles vermibus, qui in faetunticetis nascuntur, quos Graecos γῆς ἔντερα id est, terrae intestina dixisse, antea memoravimus. His, ut cuique vermium generi, nulli sunt oculi, & longitudo palmaris, vel paulo maior. Tamen Benivennius cap. 2. Fabrum quendam unà cum crassiore pituita lumbricum teretem vomitu expulisse affirmat, longitudine ferè sesquipedali, satis planum, rubro capite, levi, & pisi magnitudinem non excedente: caeterum illi corpus lanugine quadam confectum, cauda item lunata. Romae item anno 1543. quidam aetate jam ingravescente constitutus, quum multis diebus (historiam Gabucinus narrat) maximis torminibus discruciaretur, lumbricum tandem aluo deposuit nigrum, pilisque refertum, longitudine pedum quinque, magnitudine qualis est arundo. Vidit etiam qui palmae longitudinem non excederet, rotundis omninò persimilem, nisi quod dorsum habebat lanuginosum, & pilis rubris veluti consitum: quo idoneis medicamentis evacuato incolumis quidam juvenis evasit. Canonicus quidam Antonianus (Hieronymo Montuo asserente) viridem lumbricum ejecit, sed brevi tempore à propulsa fera diem objit. Maximam tamen partem leves sunt, non hirti; palmares non pedales; utraque extremitate mucronatâ & veluti rostratâ. Eatenus etiam à terrestribus differunt, quod nec torquem nec cingulum ullum gestant. Colores quod attinet, vidimus nonnullos, rubros, flavos, nigros, & ex parte albos vel fulvos. Virides rariùs se objiciunt, verùm & tales viderat Montuus. Σικοειδὴς dicuntur vermes illi palpitantes, & cucurbitae semina repraesentantes, de quibus inter Gabucinum & Mercurialem magna lis. Etenim ille cum de lato lumbrico infinitis Cucurbitinis pelliculâ interclusis constante agit, sic loquitur: Ego vero (inquit) nihil aliud latum lumbricum esse existimo, quam secundùm Hippocratem, veluti abrasionem intestinorum albam, tota complectentem intestina, intra quam cucurbitae semini similes animantes procreantur: quae tunc excerni videatur, quùm illa tota excernitur; frequenter autem per partes: quae si in excretione frangantur, tum licet intueri illos lumbricos cucumeris semini simillimos seorsim excretos; interdum plures simul complicatos, interdum pauciores. Si quis vero totam illam portionem viderit, sciat non abrasionem illam taeniformem, sed cucumeri similes animantes intra ipsam, vivere. Hunc ego lumbricum, latum dictum, mirae olim longitudinis palpitantem conspexi, & motu sese locali commoventem, quem mulier quaedam in febre quotidiana egessit: quumque illum summopere suspicerem, ejusque motus causam vestigarem, ecce tibi alter paucis ab illis diebus, qui lati lumbrici portionem effatu dignam excrevisse dixit, quam veluti miram nobis ostensurus, incredibili sui cum desiderio monstravit. Haec autem portio sese commovebat, quo factum est, ut avidius motus ipsius causam perquirerem.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
