# Insectorum theatrum 31.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 31.1 to 31.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/31.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/31.1

Enimvero ad numerum saltare nequeunt, ut Elephanti; remissius autem celeriusue volant pro aeneatoris animo, qui acutè sonans eas festinare facit, lentè autem pulsans retardare cogit. Neque vero natura illas ex omnibus animalibus solum ingeniosissimas reddidit, sed & disciplina mansuetas & tractabiles fecit: Meliturgi quippe manum & vocem agnoscunt, cumque quod velit, facere non prohibent. Imo verberatae ab ipso non reclamitant, neque ob favorum depraedationem quicquam obmurmurant. Quis hoc non egregiae & generosae indolis argumentum dixerit, curatoris sui pati imperium; Alterius autem peregrini disciplinae sese immorigeras praebere? De temperantia & castitate apum mirum est quod quidam animaduertunt; Nam cùm caetera pleraque animalia, Elephanto excepto, in hominum conspectu congrediantur, & crabrones item non multùm specie differentes id faciant, apes tamen coire nunquam sunt visae, sed vel intus veneri cum modestia, vel foris sine arbitris dant operam. Nec minus fortes quàm modestae & temperantes perhibentur: Dum corpora bello Objectant, pulchramque petunt per vulnera mortem. Bellum autem earum vel civile est, vel externum, illius variae sunt causae; nempe, multitudo ducum regi regnoque insidiantium, annonae raritas; loci angustia; morum corruptela, atque desidia. Nam si duces quàm satis sit plures habeant (ut quandoque contingit) superfluos enecant ne crescens illorum numerus regi vim inferat, & ad seditiones populum prolectet. Necant eos praecipuè, cum non ampla illis sobolis copia existit, nec habent unde mittant coloniam, favosque unà (si parati fuerint) diruunt atque discerpunt. Interimunt etiam fures atque fucos, quoties non satis loci operibus est, (tenent enim aluei locum penitiorem) ipsisque favos & cibos unà eripiunt. Mellis item penuriâ, acerrimè inter se ipsas de succo & sanguine, digladiantur, brevesque longas, paruae fucos (utpote minùs utiles, magis ac desides) dolo impetuque omni adoriuntur. Qua in pugnâ si breves vicerint, op timum erit examen; sin fortuna longis adfuerit, otiosae vivunt, & nihil boni mellis unquam conficiunt. Victrices verò adeo rapinae & ultioni sunt deditae, ut ad incitas hostes redactos vitâ eijciant, nullumque veniae locum relinquant. Externum bellum quod attinet nulli animalium, fortitudine & audaciâ concedunt; sed molestè interpellantibus, vexantibus, populantibus, hominibus, quadrupedibus, avibus, vespisque acriter sese opponunt, & pro viribus vulnera infligunt.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
