Latin
31.5 to 31.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 31.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Homines adulteros, unguentis delibutos, cincinnatos (ut etiam infideles &sordidos) rubrisque vestibus (colore sanguinem referentibus) indutos, odio prosequuntur extremo: uti contra heros, custodes, tutores, propugnatoresque suos impense colunt ac diligunt, eorumque manibus insidentes, titillant potius &lambunt ludibundae, quàm tantillum aculeo laedunt atque vulnerant. Imo his liberum tutumque est non velatis, feruidâ aestate, examina nudis manibus colligere, tractare, disponere, exagitare, ante alueos assidere aut stare. ibidemque fucos, fures, vespas, crabrones bacillo tollere. Si quis vero in pugna aculeum amiserit, ceu miles abreptâ hastâ animum abjicit, nec diu admodum superstes prae moerore obit. Cum migraturae ad pugnam sunt, signum manent, eoque dato, undique sese agglomerant circa regem (si bonus fuerit) remque unâ acie decernunt. Inter pugnandum verò, quantam virtutem, audaciam roburque ista animalcula ostendunt, tum nos ipsi vidimus, tùm illi meliùs qui hominum armatorum acies apum aculeis domitas, leones verò, ursos, &equos interfectos memorant.