Latin
310.1 to 310.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 310.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Diligentissimè tandem examinans, per ejus totam cavitatem cucumeris similium animantium seriem conspexi, quae ex ea veluti è quodam lectulo prodibant interdum unum, interdum duo simul complicata; plerumque quatuor, pluresue: atque eam abrasionis partem, quae vacua ab hujusmodi cucurbitionis animalculis erat, nullo pacto moveri, imo subsidere Quo factum est, ut latum lumbricum nil aliud esse existimem, ac mucos inter intestina genitos, vel mucosam pituitam intestinorum frigiditate addensatam loricae modo intestina introrsum ambientem, quam mulieres assidentes lectulum lumbricorum vocant. Ex qua mucosa materia cucurbitae similes animantes, conceptus more producuntur, qui à secunda nuncupata membrana intra uterum primùm è semine genita, undiquaque contegitur. Haec Gabucinus. Cujus sententiae suffragatur Avicennas Fen. 10. tract. 5. cap. 2. his verbis: Cucurbitini &lati lumbrici progignuntur ex ipsis viscositatibus fixis in superficie intestinorum, quas comprehendit panniculus mucosus velans eas, quasi ipsi generentur ex eo, &in eo putrefiant. Idem &clarius Antonius Benivennius Florentinus in Com. de mirandis morb. causis, cap. 87. testatur: qui in Avinonis thermis, quae sunt in agro Senensi, mulierem vidisse scribit continuis septem diebus aquâ epotâ complures cucurbitinos ejicientem: qui usque adeò inter sese dum alter alteri mordicus inhaereret, jungebantur, ut cum sua ipsi serie quatuor cubitorum longitudinem excederent, unum tamen corpus, unum duntaxat lumbricum existimares. Ioannes Bibliopegus Basiliensis (dum in ea Academia sub Zuingero Plateroque praeceptoribus, anno 1579. medicinae incumberem) ejusmodi latum lumbricum decem ulnas longum dejecit, sine omni doloris sensu, &non multis antè annis similem quoque excreverat. Constabat autem ex multis Cucurbitinis: absque quibus fuisset, expers motus, sensusque, ex animalium numero jure esset exclusus. Platerus talem lumbricum exiccatum habet octodecim ulnarum longitudine, quem ego vidi. Lumbricum scribit Plinius ab aegro rejectum ad longitudinem trecentorum pedum. Quare quicquid Mercurialis contrà objicit lib. 3. de morb. puer. cap. 7. approbante rem ipsam experientiâ, fundamento caret. Verùm dicit, Fieri non posse, ut animal aliquod tot faetus edat, quot apparent seminibus Cucurbitae similes. Deinde; Nequaquam locum intestinorum capacem esse tot faetuum. Tertio; Fieri id violenti exitus figuratione, quia inter exeundum confractus, in ea minima segmenta cucurbitina dividitur. Atque hinc potest colligi, nugas esse quas comminiscuntur Arabes de lumbricis cucurbitinis, quandoquidem nulli sunt tales. Quid audio doctissime Hieronyme?