# Insectorum theatrum 311

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 311. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/311
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/311

de linguis Hippocratis scribit, Ascaridas vocatos esse à Coo sene μακρὰς ἔλμινθας, id est, longos lumbricos; quam nobis difficultatem facile superat Mercurialis, quum pro μακρὰς, μικεῖ legendum rectè monuerit. Quinetiam licet, pro ratione crassitiei & latitudinis, longi videntur; sunt tamen, factâ ad teretes comparatione, breves ducendi. Horum atque teretum varij, pro materiae cibi vel coquentis caloris differentia, colores: Cucurbitini verò semper. Vnde ego conjicerem hos solos, è sola pituita, illos ex omnibus humoribus recrementisque originem habere. Prodeunt persaepe magno simul numero, & ante excretionem valde pungunt.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
