# Insectorum theatrum 312.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 312.1 to 312.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/312.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/312.1

Equidem novi Francofurti ad si oenum Flandram quandam, quae ab ineunte aetate ad quadragesimum usque annum Teretes diurnè aliquot ejecit, citra salutis dispendium: neque unquam ab ijs male habuit. Concludimus igitur ex omni corporis humore crudiusculo nasci posse Lumbricos; non solum ex pituita minus concocta vel corrupta. Formalis causa à calore pendet interno, blando, miti, benigno, animante & vivifico: in quo illa fictrix Caleodea Naturae vis (utor Avicennae verbo ignis secreti gradibus colores illinit, formamque latam cucurbitinam, (& aliquando lacerti, bufonis, bruci, erucae, anguis, anguillae, ut in historijs legimus;) ludens superinducit. Haec gustum tactumque & motum subministrat: haec illam sugendi vim, qua succos intestinis illapsos avidè atque validè prolectant. Absque isto fuisset, calor alter ille ταντβορο materiam forte putrefactione alteratam disponeret; nunquam autem animalis ei formam & schema conferret. Non enim quia intestina teretia, Teretes propterea Lumbrici procreantur, ut quidam somniant: sed externa forma ab interna pendet spiritusque de animae ipsius sinu depromptus, sine caelatore aut fabro species effingit. Qui spiritus, efficiens causa mediata est; Deus autem ipse λιον αὐτοhic rebusque alijs habendus: in quo, ut nos, ita Lumbrici, movent, sunt, atque sentiunt. Finalis causa usum monstrat: qui Dei omnipotentiam & Naturae Majestatem, tum utriusque singularem in homines providentiam curamque declarat. Colliguntur quippe in nobis putridae superfluae & excrementiae nonnullae partes, quas benignior naturae manus in Lumbricos vertens, corpora depurat; quemadmodum pediculis à longo morbo scatere, inter bonae valetudinis signa habemus: absumunt item multas in hominum corporibus humiditates & nisi certum numerum transierint (tunc enim alimentares depascunt succos intestinis maximo sunt commodo. Tantum abest, ut per se inter morbos, vel causas morborum à Medicis censeri debeant. Inter concausas, locum tantùm & Regionem refero. Nam licet pueris magis quam adultis, faeminis quam viris; pestilenti tempestate quam salubri, autumno quam Vere; malae quam exactae diaetae hominibus frequentius accidant; tamen unamquamque aetatem, sexum, conditionem, tempestatem, diaetam, comitantur; ne aliquis ab ijs fuerit tali privilegio immunis. Locis duntaxat & Regionibus immunitas quaedam conceditur, pro quorum naturâ, in his multi, in illis nulli vermes nascuntur. Siquidem Lumbrici non omnes intestinorum partem quamcunque occupant; sed Teretes duntaxat in gracilibus; Ascarides in longaone tantùm; Cucurbitini in omnibus soli procreantur.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
