Latin
CAP. XXXIII
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 313-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXXIII. De Signis &curatione Lumbricorum ex Gabucino. T in Vmbricorum igitur notas, ab ijs qui Teretes vocantur exorsi, dicamus; tum quia frequentiùs hi pueros vexant, tum quod saeviora inMLE ferunt symptomata; de quibus Paulus hoc pacto scribit. Sequitur autem eos qui Teretes Lumbricos continent, ventris &intestinorum morsus; tussis cum exigua satietate irritans &molesta; nonnullos singultus comitatur: alij dormientes saliunt, &absque ratione expergiscuntur; aliqui clamitando surgunt, ac rursus sopiuntur; arteriarum cursus inaequales; febres absque ordine, quę cum extremorum perfrictione tertiam, interim quartam die vel nocte accessionem sine ratione habet. Pueri supervacuè mandunt. &linguam exerunt; dentibus strident, connivent oculis, taciturnitatem dili gunt, excitantibus irascuntur: malae per exigua intervalla modo rubent; modo livent: si vero ad ventriculum procurrunt, nauseam, morsus, &inappetentiam faciunt; &si cibum capere aegrotantes coguntur, vix deglutiunt; &si quid accepêre, revomunt: multas quoque venter ciborum corruptiones excernit, &instar tympani inflatur: reliquum corpus non ex ratione macrescit, neque esurie, neque evacuatione modica suborta. Haec autem eveniunt, dum animalia per intestina serpunt roduntque: febris autem calor vapores sursum cerebro pravos transmittit, ex putrida in ventriculo collecta humidi tate exhalantes. Haec Paulus. Aetius vero in hunc modum, ex Herodoto: Caeterùm (inquit) hoc malo affectos incredibilis morsus stomachi ac ventris comitatur, tussiculaeque tenuissimae ac frequenter irritantes, quum tamen nihil rejiciatur; in somno tremunt, &praeter naturam exurgunt: quidam vero &linguam foras exerunt, oculosque claudunt, ac taciturni sunt, excitantesque molest è ferunt, ob imbecillitatem vigilare nequeuntes. Quidam autem oculos sanguine suffusos habent, &pulsum inaequalem, obscurum, deficientem, ac recurrentem: quibusdam etiam appetitus dejectio accidit: Pueris insuper dum dormiunt, manducatio linguae; cui accedit conformatio oris in modum lactentium, ac cibum accipientium: verùm haec pauco tempore, &per intervalla fiunt. Aliqui verò infantes praeter rationem &cum clamore exurgunt, citoque rursus collabuntur. Aliqui etiam dentibus strident: quod contingere verisimile est animantibus cibum attrahentibus, mordentibusque ventrem ac intestina. Iam verò &ad stomachum quosdam processisse constat, nausearumque ac morsuum causas fuisse. Saepè etiam per sese sursum rejectantur; aliquando vero cum pituitoso quopiam humore. Quidam etiam infantes neglecti motu destituuntur, ac refrigerantur; atque instar eorum qui animo linquuntur, tenuem quendam ac frigidum humorem exudant, &ut plurimùm livescunt. Contingit autem aliquando faciem fieri rubicundam, maxime circa malas; verùm color hic rursus in pallorem solito majorem transit.