# Insectorum theatrum 314.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 314.1 to 314.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/314.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/314.1

Alij autem instar delirantium peregrina verba loquuntur in somnis; alij decubitum transmutant, continuè dormientes, angoreque vexantur, atque ex loco ad locum sese vicissim projectant: verùm paucos omnino ex his plorare constat; plerique enim in mentis inopia ac taciturnitate degunt. Porro qui à Lumbricis rotundis infestantur, etiam cibum aversantur; & si quid acceperint, revomunt, aut nauseabundi vix deglutire possunt: febies enim ineos cum vehementi extremarum partium refrigeratione irruunt. Quibusdam autem venter ad tympani modum inflatur. Haec Aetius. Quas vero ex Hippocratis sententia notas recenset, hae sunt. Lumbrici circa asvum his signis deprehenduntur. Si somnolenti sint, non permittente morbo; & extremae partes frigidae, & cordis morsus; urinae conturbatae; & lingua humectatur. Item qui animantibus in ventriculo abundant, sputo replentur: & si tenuis quispiam prodierit Lumbriculus, amplius non spuunt. Quicunque igitur in ore ventriculi Lumbricos habent, ferè in totum ipsos vomitu rejectant; quibus vero in intestinis existunt, ipsos inferne excernunt. Omnes autem nauseabundi sunt, vomuntque quaecunquae acceperunt. His qui punguntur similes sunt, totoque corpore contrahuntur, ac repentè acervatimque moventur, & tormina accidunt interaneorumque dolores. Evaporationes ad caput delatae, vertigines inducunt. Quin & victus ratio, quae praecessit, ostendet tibi Lumbricorum generationem, & reliqua. Hae igitur sunt Teretum Lubricorum notae; quae tamen non in omnibus sunt omnes quaerendae (veluti inquit Paulus:) sed quaedam ac potiores. Poterant & multa ex neotericis huc conferri, nisi quae dicunt, ab ijs omnia & magis ab Avicenna desumpsissent. Latarum taeniarum notas has Paulus scribit. Abundant interdum in Latorum igna. non febricitantibus, interdum febricitantibus, in longis morbis superveniunt, morsus stomacho inferentes, appetitumque ad cibos intemperatum. Escam etenim ita devorant, ut aliâ opus sit: quae nisi praesto adsit, morsus inferunt vehementes: tenuitas corporis cum imbecillitate, quadamque inaequalitate contingit. Infallacissimum vero indicium est, quod cum alui excrementis corpuscula quaedam cucurbitae seminibus similia excernuntur. Haec Paulus: à quo non dissentit Aetius, nisi quod quos ventriculo inferunt morsus, dicit esse continuos, atque appetitum ad escam inexplebilem: & quod cibi assumpti celeriter in excrementa commutantur. Consequitur affectos corporis imbecillitas cum tarditate, assiduusque famis sensus: quod enim vivificatum est in intestinis, ubi recens exhibitum cibum consumput, postea ipsa solida corpora arrodit. Minimè vero fallax signum erit, si cum recrementis quaedam cucurbitae semini similia excernuntur. Quas verò Hippocrates notas recenset, Hae sunt. Scribit enim ad hunc modum.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
