Latin
314.5 to 314.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 314.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Species autem alia hujus est, quae veluti ramenta alba intestinorum exit, quae has notas habet. Nam veluti cucumeris semen dejicit, quumque jejunus est, jecur petit, vexatque, spuitque multum: quandoque non: quadoque cum vehementer jecur vexat, vocem intercipit, multumque spuit, postea sistitur: &intestinorum maximus interdum dolor innascitur, quandoque scapulae dolitant, illicque sistitur: quandoque haec latae taeniae signa dantur. Qui hanc bestiolam habet, semper fermè validus est, cum verò debilitatur, vix sustinet, refici. turvè. Taenia enim earum rerum quae ventriculum intrant, partem aliquam sumit: qui si curatur, sanescit; sin minus, taenia quidem sponte non exit, nec perimit, sed consenescit, &quae sequuntur. Ascarides vero imâ aluo, circa Ascarides. quam consistere diximus, vehementem pruritum inferunt ferè semper, veluti Paulus &Aetius scripsere; &animae quandoque, uti ferunt, defectionem. Id enim nominis notatio indicat: assiduè enim commoti, animal continuò extimulant, &exercent. Qui ab his cruciantur, praecordiorum gravitatem, ac dorsi persentiscunt. Horum notae ex recrementorum potissimùm graveolentia sumuntur.