# Insectorum theatrum 315.4-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 315.4 to 315.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/315.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/315.4

Hinc itaque colligi potest, cur alijs alij fortunatiores medici adjudicantur, & quam mendax, quicunque is fuerit, qui Medicum fortunatum oportere esse dixerit: quod quam absurdum dictu fuerit, Erasistratus olim, & Galenus demonstravere: Medicum dicentes tum mente exercitatum in omnibus, tum diligentem, tum etiam naturâ prudentem esse debere: ut omnibus inter se collatis, unam praedictionis summam, quae & sibi & laboranti sit ex usu, valeat comparare. Tanta enim praedictionis vis existit, ut semper vel magna ex parte praesagia eveniant, ubi ipse qui curat, medicus optimus est, & aeger nihil deliquit. Quoniam vero, ut constat, ex prognosticis Medicus immortalitatem ferè consequetur, tum maximè ex ijs quae ad hunc spectant affectum, gloriam sibi comparabit, aegrotan tibus, qui plurimùm pueri sunt, nescientibus, vel verbum quidem morbi eos affligentis exponere. Cum igitur huic affectui summopere necessaria praesagia sint: quaecunque de ijs veteres dixere, huc conferre non cunctabor. Paulus ergo Galeni maximus aemulator, de his ad hunc scribit modum; Circa febrium initia geniti, subsistentiam habent ex subjecta corruptione: circa consistendi vigorem, ex morbi malignitate: circa declinationem, omninò ad melius proficiunt. Ait enim Hippocr. Bonum est Lumbricos teretes exire, ad Crisim eunte morbo. Aetius verò ex Herodoti medici sententia ad hunc modum: Lumbrici in febribus & absque febribus fiunt, multitudine. magnitudine, colore, & tempore invicem differentes. Circa enim morbi principia geniti, substantiam ex subjecta recipiunt corruptione: circa consistendi vigorem, ex morbi malignitate, circa declinationem, ex transmutatione ad melius, qui et celeriter excernuntur, naturâ eos ad exteriora non secus atque caetera excrementa propellente. Deteriores verò sunt majores minoribus, multi paucis, rubri albis, & viventes mortuis.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
