# Insectorum theatrum 318.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 318.1 to 318.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/318.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/318.1

Aer verò, ut nos semper ambit, ita eligi pro arbitrio nequit: est enim interdum praesidium; causa interdum vel faciens vel fovens; praesidium quidem certè in praesentiâ erit, si modicè calidus ac siccus fuerit, purusque & clarus & tranquillus: morbum praecipue fovebit, quando frigidus vaidè, vel humidus & austro vel aquilone commotus, vel nimio calore vires dissolvens; qui tunc arte in hunc modum parabitur, si incubiculis ex iuniperi, citriarboris, ac persicae lignis ignis succendatur; alijsque id genus lumbricis adversantibus. Suffimentis etiam adhibitis ex absynthij coma, persicae arboris folijs, citrii mali corticibus, punicae arboris radicibus, una cum filice atque hedera. Illud verò inprimis confert, quod ex myrrha & aloe paratur. Aliud quod & animae defectae lumbricorum vitio succurrit: Ambaris denarium pondo duûm, moschij denarij pondo unius, gummi arabici denarium pondo quatuor, rosarum, santalorum, caryophyllorum, cypri, thuris, singulorum denarium pondo tantundem. Galliae moschatae, quam vocant, denarium pondo sex, agallochi in carbonem conversi denarium pondo viginti, carbonum è palmitibur vitis extinctorum, quod satis est, rosaceo aceto excipiuntur. Lumbrici vehementioribus praesidijs adeò saepè irritantur, ut ad convulsi ones, animi deliquia, interitumque pueros demùm perducant. Non igitur temerè neque utcunque sunt ea exhibenda. Quoniam vero diversis qualitatibus medicamenta ad lumbricos vel enecandos vel educendos idonea creduntur, ideo in universum excalfacientia, exiccantia, incidentia, acria, amara, salsa acidaque, atque attenuantia praesidia medentur. Aut enim per acredinem occidendo, aut per amarorem subducendo, aut ad expulsionem invitando, aut per consequentem ad ea quae exhibentur lubricitatem, efficacia cognoscuntur. Extrahuntur autem simul, ut verisimile est, per sorbitiones vias lubricas faciente, aut etiam per innominatam aliquam efficacem qualitatem. Sunt ex refrigerantibus quaedam, quae peculiariter lumbricos pellunt; quaedam occulta quadam vi, veluti cervini cornu ramenta. Sed quae lumbricos necant inprimis sunt exhibenda, quoniam quoad vivunt, occasionem nocendi semper habent. Siquidem difficulter pelluntur; & cum interfecti fuerint, protinus aluo per glandes extrudendi; alioqui tetro virulentoque vapore cerebrum afficiunt & corpus pariter inflammant, appetitumque & concoctionem oblaedunt. Quoniam verò lumbrici plurimùm pueris obveniunt, qui difficulter tractari possunt, non reticendam censui miram (veluti Paulus appellat) methodum, per quam & aloe pueris & sorbitiones per os injiciuntur.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
