# Insectorum theatrum 319.5-7

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 319.5 to 319.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/319.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/319.5

Melimela, praeterquam quod ventrem molliunt, animalia expellunt: quod qua facultate praestent, (dulcia quum sint, mellisque sapore, à quo nomen sumpserunt, quae potius ea alere deberent:) Ex eo colligitur, quod fortasse dejectam hoc cibo aluum, ea etiam sequuntur; & quae alioquin haesissent, impetu excrementorum quasi in torrente pisces, qui largiore per aestatem imbre abundaverit, rapiuntur; ac deorsum feruntur. Ventrem enim ea mala mollire, inquit Dioscorides lib. 1. cap. de Melimela. Brassicae item semen, ejus praesertim quae in Aegypto nascitur, potum lumbricos omnes pellit; quanto ea scilicet temperatura siccior est, & magis agrestis. Idem facit cicinum oleum epotum. Myrrha etiam sua amaritate tum necat, tum ejicit. Hellenij decoctum; Scylla ex aceto & melle sumpta, priùs tamen assata sit oportet: alioquin interaneis maximè noxia censetur. Dant & ad omnes in aceto mulso radicis corticem capparis. Heliotropij parvi herbam suam cum semine potam, adjecto nitro, hyssopo, nasturcio, & aqua, latas, teretesque taenias excutere, Dioscorides lib. 4. cap. 1. scripsit. Paulus verò pro nasturcio, nisi vitium in eo sit, cardamomum connumerat, lib. 7. cap. 1. Erucae semen ex vino, corpori innascentes bestiolas omnes arcet. Terreni vermes 7. aut 5. è passo poti, Lumbricorum genus omne depellunt. Amygdalae amarae, oleumque prodest. Agaricus cum melle, sed molestè purgat; est enim ob levitatem ac fluxionem, quam facit stomacho, noxius. Styrax cum Terebinthina resina devoratus: Aloe ex frigida aut lacte pota, eadem, si decocto melli admista bibatur, sine molestia educit. Tithymali semen, ejusque succus circa guttulas 5. cum caricis aut palmulis mistus, Viticis folia, polypodium, Chamepythis, centaureum minus ex aceto tritum atque epotum. Item ejusdem radicis pondus denarij unius cum cyathis tribus vini potum, juvat. Marrubium cum Absynthio & lupino pari pondere in aqua mulsa coctum, & cum vino bis aut ter appositum, omnia ventris animalia pernecat. Costus ob amaritatem, quae illi inest, Lumbricos pellit ex aqua.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
