Latin
320.5 to 320.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 320.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Idem rhus facit Syriacus, atque atriplicis semen. Addunt neoterici, experimento constare dormituris acetum acerrimum epotum lumbricos educere. Inter ea verò, quae plurimum valent, est corallina nuncupata, quę trita ac melli Oxymeliteve commixta, mulsavè pota, mirandum in modum Lumbricos vel necat, vel seminecatos educit. Haec vero à Corallij similitudine, dum utrumque in aqua est, nomen accipiens, &quae a sexaginta ferè annis hactenus ad ejiciendos ventre Lumbricos magni usus esse coepit, lib. 4. à Dioscoride &Galeno (ni fallor) Βρύον θαλάττιον, id est, Muscus marinus dicta: cui si ijdem peculiarem adversus Lumbricos facultatem non attribuerunt, qualem in corallina, quam vocant, conspicimus, non proptere à putarim aliud esse Dioscor. &Galeni βρύοι, ab hac nostra corallina. Siquidem simplicium medicamentorum singulas vires veteres non cognoverunt; vera etenim cujusque natura non nisi medico effectu praenosci potest. Opus ingens occultumque divinitatis, ex quo nullum reperiri majus possit.