# Insectorum theatrum 321.1-3

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 321.1 to 321.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/321.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/321.1

Plurima etiam inveniuntur hodiè, quae apud majores nostros non fuere inventa, nec mirum, quando eas agrestes literarumque prorsus ignari experiuntur; utpote qui inter illas soli vivant: praetereà securitas quaerendi obviâ medicorum turbâ; multis etiam inventis nomina desunt; accedit ratio inventionis anceps, quippe etiam in repertis alias invenit casus, alias (ut inquit Plinius lib. 25. cap. 2.) Deus. Turpissima vero causa raritatis, quòd etiam qui sciunt demonstrare nolunt, tanquam ipsis periturum sit, quod tradiderint alijs. Invidi quidem certè perinde atque illi, qui aut supprimunt veterum monumenta, aut omninò demoliuntur; quod quidem eò committunt, ut quae in ijs scripta sunt, sibi ea attribuant, aut si praeclari quid tradiderint, qui alienas opiniones scripserunt, illud pereat. Si qui vero sint, qui fieri non posse contendunt, ut eos latuerit, vim hanc Lumbricos educendi musco inesse marino, ijs responsum velim, priscos simplicium medicamentorum vires, quascunque noverunt, scriptis non mandasse. Si quidem multa Socratis ac Pythagorae placita sciuntur, quae tamen ex eorum libris, quos nullos scripsere, non habentur. Plato etiam quum tot reliquerit libros, praeter tamen literis prodita, alia etiam hominis placita autumant ejus discipuli, quae non retulit in scripta. Nec illud βρύον ubicunque natum (veluti ferunt) aequalem habet facultatem; sed certis quibusdam Italiae locis hoc expiscantur pharmacopolae, quod sub corallinae nomine venditant. Sed hoc satis: illud potius perscrutandum, quum corallina salsum obtineat saporem, cur Dioscorides, Plinius, Galenus & alij, refrigerandi vim illi tribunt: quando notum est omnia salsa calida esse ac terrea, amaris haud dissimilia, quae calida sunt. An quod marina aqua salsa cum sit, plurimum tamen habet in se potabilis aquae, (Quod & ab Aristotele fuit olim satis demonstratum:) per quam minus calida existit? An etiam, quod multum terrae in se continet; atque ob id siccior est ac spissior? Quae verò in mari proveniunt, ejusdem cum ipso facultatis esse necesse est.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
