# Insectorum theatrum 321.4-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 321.4 to 321.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/321.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/321.4

Ex eo igitur quod muscus marinus in mari prouenit, spissandi vim illi tribuunt Dioscorides, & alij: quae vero multum in se continet aquae potui idoneae, & quà terreae facultatis est, ea refrigerat. Omnes demum quos Lumbrici male habent, Ichneumonis pili (murem Indicum vocant) authore Paulo suffitu juvant. Teretes ventris Lumbricos sedi succus in vino potus, è ventre pellit. Absynthites vinum epotum idem munus praestat. Heliotropij majoris herba suo cum semine pota, addito nitro, hyssopo, nasturcio, & aqua, eosdem ejicit. Filicis faeminae radix cum vini Siij. epota, Teretes, latasque ventris taenias excutit; veluti Ruellius, Marcellusque, Dioscoridem interpretati unà contendunt. Galenus vero non teretes, sed Ascarides una cum latis interficere eandem scripsit; ita namque lib. Therapeut. methodi, cap. decimo quarto ait. At Teretes quidem Absynthium interimere potest, latae vehementiora praesidia poscunt, quale Filix est; adhuc autem, & quae ἀπαρὶς Graece dicitur. In hanc sententiam Theopstrastus venit, qui filicem faeminam utilem ait contra interaneorum animalia lata melle subactam, & contra tenuia in vino dulci, ita namque Graece loquitur. Ἡ δ θηλυπτερὶς χρῆσιμον πρὸς τὰς ἔλμινθας τύστε πλατεῖας καὶ τὰς λεπτὰς, πρὸς μὲν τὸς πλατέας ἀναδιδομεν μέλιτι, πρὸς δὲ τὰς λεπτὰς ἐν οινῳ γλυκεῖ.. Filix verò faemina utilis existit ad elminthas, & latos & tenues; ad latos quidem subigimus melle, ad tenues verò in vino dulci exhibemus. Constat verò Ascarides tenues, & esse, & dici Lumbricos. Praeterea Galenus, lib. de simpl. medicam. facult. 8. similem huic faeminae vim tribuit, qualem mascula sortita est. Illam vero latas tantummodo taenias interficere & non Teretes, scribit Plinius, lib. hist. 27. cap. 9. ad haec utramque (tam scilicet marem quàm faeminam,) intestinorum animalia pellere, ex ijs taenias cum melle, caetera in vino dulci, triduo pota; nec Teretes, nec Ascarides excludens.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
