Latin
322.1 to 322.3
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 322.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Galenus verò uno in loco &Teretes &Ascarides excludi: alibi vero Ascarides unà cum latis interficere scribit. Quid igitur, in tanta authorum varietate sententiarum, dicendum? An quod Filix faemina omnia intestinorum animalia ejicit? similem n. facultatem masculae ei tradit Galenus; potissimum vero latas taenias, secundo ab hoc loco Ascarides, quae quum ima insideant alvo, validius praesidium, quale Filix est, exposcunt, ut ejus vis illuc usque perveniat. Quum vero latas &Ascarides, de quibus minus videtur, ejiciat pellatque, &alterae complectantur intestina, alterae longissime absint à ventriculo, facilius multò teretes, qui in superioribus decumbunt intestinis, occidet. Non igitur Galenus secum pugnabit, quando satis sibi esse debet, ut latas pernecet; quas si interimit, facilius Ascarides; facillimè omnium teretes excutere possit. Plinius vero, ut qui optime id nosset, caetera (id est, &teretes &Ascarides) pellere ait. Quod autem ita ait, liquet ex Paulo; lib. 7. ca. 58. qui in curativa methodo quum latorum, tum teretum Lumbricorum, filices meminit; quam tamen proprè latos excutere omnes unà convenere. Id ipsum Avicennas, 16. Tertij tract. 5. cap. 4. clarissime ostendit his verbis: Et medicinae quae interficiunt Ascarides validiores sunt ijs quae interficiunt longos; &quae Ascarides &rotundos occidunt, longos etiam interficiunt. Gith seumelanthium non solum comestum, sed &cataplasmatum ventri extinsecus, vel peruncto ex aqua umbilico, eosdem educit. Quo loco advertendus est Marcellus, qui latos Lumbricos pellere, non teretes, contra quam Ruellius est interpretatus: quod an recte a Marcello factum fuerit, aliorum sit judicium; illud constat, Galenum Ruellio suffragari, qui Lumbricos tantum interimere scriptum reliquit. Quod verò Lumbrici teretes tantum significent quum plurimum, supradictum fuit. Ruellio Paulus uni &Aetius suffragantur; qui in teretum curativa methodo saepe melanthij commeminere: in latarum taeniarum curatione, nunquam. Sandonicum per sese aut cum Oryza coctum, eosdem addito melle pernecat.