# Insectorum theatrum 322.4-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 322.4 to 322.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/322.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/322.4

Contritum urticae semen, Brassicaevè, aut cumini, cum aqua; vel mentha cum eadem, vel hysopus cum aqua mulsa; vel nasturcij semencum aceto contritum, eosdem necat. Ex Celso lib. 4. cap. 17. Oribasius lib. ad Ennapium filium, Calamintham, Cardamomum. lupinum, pulveremque ex ijs factum in potu, aut cum melle in Electuario, aut in posca potui datum, sufficientia ad occidendum teretes Lumbricos scripsit. Persicae item mali folia ac germina contrita, superque umbilicum apposita, idem possunt, veluti & menta epota ac acetosa. Portulata percocta, sereos succus, aut myxorum decoctum, myxavè ipsa cocta atque esitata, idonea sunt. Cornu praetereà cervini cinis ad eosdem efficax quam maxi mè creditur, ejus praesertim (ut inquit Solinus) quod dextra cervini capitis parte enatum est. Hoc verò pacto uritur; Contusum cervinum cornu crudo fictili luto circumito, & in furnum indito, uritur; donec albescat. Scribonius verò Largus cap. 141. hoc pacto ipsum exhibet. Cornu (inquit) cervinum limatum lima lignaria quantum 4. vel 5. cochlearia ex aquae myxorum coctorum, cyathis tribus pridiè maceratum, deinde tritum & datum aquâ exiguâ adjectâ. Bovis talus ustus, cum lacte potus, Lumbricos teretes educit, Gal. authore. Latas autem ventris taenias, Costus ex aqua pellit. Gal. de com. Ther. ad Pis. Cardamomum, allium esitatum, Filicis faeminae folia cum melle in eclegmate sumpta. Masculae verò radix easdem excutit sumptis Siij. ex aqua mulsa; melius si cum scammonij aut veratri nigri totidem obolis detur. Chamaeleonis item albae radix acetabuli mensura epota, in quem usum bibitur cum vino austero & Origani decocto. Nuces juglandes largius esitatae, radicis mori cortex decoctus in aqua & potus, praeterquam quod alvum resoluit, latas etiam taenias excutit; radicum praeterea punicae decoctum, easdem pellit & enecat. Idem potest & malicorij decoctum epotum.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
