Latin
323.1 to 323.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 323.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Anchusae radix acetabuli mensura cum hysopo, &Cardamomo epota, easdem pellit. Ruellius, Dioscoridis interpres, Paulum sequutus videtur, qui cum hysopo, &Cardomomo: Marcellus cum hysopo &nasturcio potam latas pellere taenias dicunt; id quod superius de heliotropio dictum fuit. Galenum lib. 6. de simp. fac. hoc loco sequutus videtur Marcellus, qui Oxybaphi mensura ad easdem idoneam esse cum hysopo &nasturcio potam scribit. Ascarides verò cedria pernecat, &calamintha, injecto per clysterem ejus succo aut epoto. Absynthij decoctum oleo admisto per clysterem injectum, minoris autem centaurei decoctum cum nitro ac melle, idem munus praestat, aut curcubitae sylvestris enicivè, si prius acri muria rectum intestinum vacuatum fuerit. Filicis faeminae radix cum vini tribus drachmis triduò pota, Ascarides excutit. Axungia quoque vetus ano immissa, quam maximè prodest. Febres plurimum comitari teretes Lumbricos, quum Paulus &Aetius testantur, tum quotidiana nos docet experientia. Quum igitur febris affuerit, interdum febris &lumbricorum curam habere convenit, interdum parum de febre solliciti, lumbricos è ventre eximere connitemur: plerique enim negligentes, ab ipsis comesti &convulsi interiere, nec desunt: qui per inguina exeuntes vidisse testantur. Caeterum occisos hos omnes prius educemus; occidemus autem amaris usi potissimum medicamentis. Quum ergo febris ac lumbricorum communis sit curatio, simpliciora conveniunt praesidia, veluti ubi est ambigua affectio, mitioribus est utendum. Siquidem acrioribus auxilijs febris exacuitur, si falsam ceperimus suspicionem; stabili vero dignotione existente, temporibus morbi attendendum. Circa enim primos dies, multoque magis, si iuxta vigorem totius morbi apparuerint, acrioribus insistendum remedijs. Eos vero qui declinante morbo apparent, mitius curabimus: atque eo magis, si viscerum inflammationes ac tensiones affuerint. Veluti rectè Hippocr. lib. aph. 1. cap. 24. In acutis, inquit, morbis rarò, &in principijs, medicinis purgantibus uti oportet, &hoc cum praemeditatione faciendum. Hi namque plurimum turgent &agitantur, veluti saepissime visum est, ideoque circa eorum initia morborum utiliter contingit acrioribus uti; illud vero multa cum cautione ac praemeditatione faciendum. Vt prius scilicet diligenter examinemus, an aeger illa possit ferre praesidia, &an recte paratus ad eadem sit suscipienda, atque rectumne judicium ex eorum exhibitione expectare valeamus. Neque n.