# Insectorum theatrum 323.5-7

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 323.5 to 323.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/323.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/323.5

periculum minimum, in acuto morbo, qualis est Lumbricorum affectus, uti acrioribus medicamentis, quum id genus omnia sint potentiâ calida. His igitur qui phlegmonas ac tensiones patiuntur, cataplasmata exhibeantur ex lini semine, crassiore lupini farina pari mensura commista, vel etiam humida fomenta ex oleo chamaemel ino, vino, absynthij coma, & aloe, praecordijs accommodentur; ubi vero modicae febres molestant, pueris ante omnem cibum myxorum decoctum potui dabitur: vel ipsa myxa esui cum menta offerentur. Haec n. Lumbricis affectos maxime juvant. vel (ut inquit Serapion) quod illi dulcedine haerent, vel quod prae lentore ab ijs avelli non possunt, fit ut cum illis exeant. Viscosa. n. adeò sunt myxa, ut ex ipsis in Syria (veluti aiunt) probatissimum id viscum paretur, quod Damascenum vocant. Ex hoc igitur quod suo lentore lumbricos dejiciunt, si ventriculum infestant, superne exhibenda myxa sunt; si vero in ventre atque intestinis fuerint, per inferna ejiciemus. Eis verò, qui ad integram aetatem pervenerunt, efficaciora quoque praesidia optima sunt: qualia absynthij aut abrotani yGoogl abrotani cremor, vel mali punicae acidae radicis vis ad tertias redactum. Dantur & terni aloes lotae scrupuli, quod remedium laudatissimum existit in validioribus: illota quoque aloe utimur; utrisque verò etiam si febricitant, & si trimestres tantùm infantes sint. Vermes terreni cum epsemate (sapam dicunt) confidenter exhibeantur. Si vero sapam non admittunt, cum hydromelite, aut, ut lubet, praebere possis, nihil veritus, neque vilitate contempta, quinque vel septem dato.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
