Latin
324.1 to 324.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 324.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si nuda non sit suspicio, sed certa lumbricorum deprehensio, &curatio propria eis convenit; tunc cataplasmata ex lupinorum farina in mulsa decocta imponenda, quibus aliquando etiam bryoluae radix adjicienda. Vmbilicus interim taurina bile impleatur, aut melanthio cum lacte muliebri contrito, aut absynthio, aut abrotano, aut bryonia, pinguibus caricis admistis. Spina verò universa ex medulla cervina perungatur. Superior interim venter caerato integatur, ex absynthio, oleoque cyprino apparato. Alvo etiam adstrictae glans immittenda, praesertim pueris; quae si nihil profecerit, clyster adhibendus, morbi vigore remittente, ex absynthij, aut abrotani, aut centaurij decocto cum melle ac nitro. Subducere verò conabimur eos per sorbitiones vias lubricas facientes; quales sunt oleum omphacinum, cujus paulatim duo cochlearia absorbeantur; quâ, n. amarum est, Lumbricos necat, quà lubricum, detrahens, ipsos cum stercore reddit. Praepotationes verò ex oleo semper augebimus; multae namque commoditatis existunt. Prodeunt autem lumbrici quidam adhuc vivi, verum vertigine affecti, ac si ita dicere lubeat, seminecati; plurimi verò mortui unà cum stercore evacuantur. Nascuntur verò &in alvi profluvio lumbrici; eos, fluorem inspissando, &concoctionem tum per cibos, tum per cataplasma in melius permutando, curare oportet. Quantum, n. fluor invalescit, tantum &lumbricorum augetur generatio, vicissimque fluore cessante, lumbrici interquiescunt: quare diligenter conabimur, ut alvus adstringatur, firmitasque ei adjiciatur. Conjicienda itaque in Cataplasmata alias ad fluxiones sistendas idonea ea, quae ad lumbricos valere dicta sunt, &quae fluores non committunt; Veluti est absynthium, abrotonum, sandonichum; item malicorium, acacia, hypocysthis, balaustia, &ejuscemodi reliqua cum cruda hordeacea farina. Cerata quoque imponenda ex his parentur. Vtendum etiam sorbitionibus, inter quas reliquis omnibus plantaginis succus praefertur, ipsaque arida plantago: ex aequo, n. utrique fluori inquam, &lumbricis efficax est. Mali praeterea punici vinum suo cum cortice expressum, mirandum juvat in modum. Ad nauseas verò ex lumbricis obortas, stomachique morsus salis mica in ore detenta deglutitaque &liquefacta, mirificè prodest, acredo, n. (ut apparet) eos statim infra subsistere cogit.