Latin
325
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 325
Unproofread scanNot analysed yet
Alius. Abrotani, calaminthae denarum pondo octo, mentastri, radicis helenis recentis denarium pondo sex, ex aqua ad tertias discoquito: datur id decocti cum syropo absynthiae, vel oxymelite scyllino. Absynthites item vinum ad hos usus maxime commendatur; variè autem conficitur: nonnulli, n. in mu sti metretam, Celticae nardi drachmas quadraginta illigatas linteo demittunt &post quadraginta dies transfundunt. Alij vero in viginti sextarios musti libram absynthij conjiciunt, &piceae resinae sextantem, postque dies decem vinum colo diffusum recondunt. Syropus ad lumbricos cum febre ac symptomatibus. Radicum graminis denarium pondo sexdecim, seminis portulacae, acidae lapathi, utriusque denarium pondo octo, myxaria decem, coquuntur ad tertias, his adduntur succi mali punici ac medici, viniue omphacini, singulorum cyathi pondo unius ac semissis, succi chicorij hortensis tantundem sacchari pretiosioris, qu. s. in syropum componito: hujus semissem infantibus, pueris integram unciam innoxie exhibebis. Zulapium, quod lumbricis affectis succurrit. Dictamini Cretensis, gentianae, zadurae, costi Arabici, denarij pondo unius: seminum brassicae, anethi, sandonici, portulacae, singulorum tantundem; aquarum mentae, absinthij, graminis, singularem pondo heminam: fervefacito ad tertias, &percolato: his addito sacchari purissimi denarium pondo viginti. At in febre radicis graminis, siliginis, hordei, singulorum denarium pondo quindecim, ex aqua decoctum datur largâ portione. Aliud efficacissimum pariter, ac suave. Aquae stillatitiae oxalidis, rosaceae, graminis, intybi hortensis, buglossi, succi punici mali, singulorum pondo heminam; seminum portulacae, attriplicis, rhois, citri mali, singulorum denarium pondo trium: seminum coriandri, myrthi baccarum, sylvestris apij, singulorum denarium pondo duum: seminum acidae lapathi, brassicae, cumini, singulorum pondo tantundem: rosarum rubrarum, heptaphylli (quam tormentillam vocant,) oxyacanthae (berberim dicunt,) singulorum denarium pondo duorum: balaustij denarium pondo tantundem: cornu cervini cineris denarium pondo 5. dictamni albi Cretensis, denarium pondo octo, corticum è radice mori delibratorum, radicum filicis, singulorum denarium pondo duûm. Myxa decem numero, coralliorum rubrorum denarij pondo unius, sacchari purissimi. q. s. ut Zulapion conficito. Quod verò omnium quae diximus, praesens remedium existit, id est, quod vulgo ab officinis Diaturpethiam nuncupatur, cum rheo potissimum Barbarico, à drachmis tribus inde devoratum. Quod cum diutino experimento comprobatum fuerit, rationem etiam habet amplissimam, ut cunctis alijs medicamentis praeponatur. Dulcedine namque antidoti illecti pueri, libenter devorant; rheo verò barbarico lumbrici occiduntur, ac membra roborantur. Turpetho illorum sedes expellitur, reliqua verò non solùm gratiam praestant, sed &innoxium reddunt, ita sit, ut jucundissimum, innoxium, validissimumque una existat: conficiunt verò hoc pacto. Santalorum alborum, ac rubrorum, violarum, zinziberis, singulorum denarium pondo duum; anisi, cinamomi, croci, mastiches chiae, singulorum denarij pondo unius; myrthithae, quam officinae Turpenten vocant, denarium pondo octo, rhei barbarici denarium pondo decem: scammonij de more parati denarium pondo 4. Sacchari purissimi denarium pondo centum nonaginta, quo cum omnia excipiuntur orbiculique fiunt (ποχισκος. Graeci ab efformationis figura vocant) quorum quisque oij. prendat: ubi usus necessitas fuerit, alter devorabitur ad commemoratum affectum. Alia Antidotus. Rhei barbarici, croci, scammonij, sandonici, dictamni Lana.