Latin
328.1 to 328.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 328.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
tum non est omittendum, qui in affectibus oris ventriculi, dorso è regione ejus praesidia apponunt, quod cùm Galeno, tum rationi purgnare videtur, tertio ac decimo de morb. cur. libro. quem tamen locum malè (ni fallor Thomas Linacer est interpretatus, vir alioqui doctissimus, &interpretandis authoribus exercitatissimus; sive quod codex ille graecus mendosus fuerat, sive aliam ob causam. Rationi praeterea consentaneum videtur, ut in oris ventriculi affectibus anteriùs praesidia apponantur, sub ea statim rotunda cartilagine, quam χόνδρον ξιροειδῆ, id est, mucronatum vel ensiformem appellant. Ex hoc, n. loco ventris osculum cataplasmatum ceratorum vires facillimè suscipit, utpote nullis munitum ossibus, quibus plurimis ijsque validissimis stomachus propriè dictus, id est, gula, veluti septo quodam contegitur: anterius enim pectoris ossa, dorsum posterius habet. Verùm haec praeter institutum dicta sunt. Inter aliam vero unius loci perfusionem atque alterius alteram, tantisper quiescendum, quoad quis 40. passuum iter perageret. His igitur locis perfusis, majori demum interposito spatio, renes, &umbilicus foveantur. Adeo vero tria haec proximè dicta praesidia praesentanea sunt, ut pueri nisi jam mors propè sit, solo harum partium fotu ab orco revocentur. Quae lata taenia nuncupatur, his qui febre carent abundat, ac in longis ac diutinis morbis enascitur; hujus curativa methodus eadem, quae &teretum exi stit. Siquidem potus amari &acres ex usu maxime sunt, &allij esitatio, vel calaminthae, vel dictamni, vel pulegij; per triduum, n. allium plurimum eden dum, &veteratus caseus mollis. Secundum hoc Macedonicae filicis arida contusae, &cribratae denarium pondo 8. cum melle quantum quis voluerit, consumat: post horas 4. danda aloes est, &scammonij, singulorum victoria ti mensura ex aquae mulsę cyathis 4. Cum coeperit desurgere, aqua calida supponatur; dabitur autem &potui aqua in qua supinum aut cortex mori deco ctus sit, aut cui additum sit contritum vel hysopum, vel piperis acetabulum, scammonijque paulum; vel etiam post allij esitationem quam diximus, vomat, posteroque die mali punici radiculas colligat, quantum manu compraehendet, easque contusas in aquae tribus sextarijs decoquat, donec tertia pars supersit; huic adjiciat nitri paulum, &jejunus bibat; interpositis deinde tribus horis, duas potiones sumat, aut aquae vel muriae durae sic adjectae; tum decidat subjecta aqua calida in pelui, veluti dictum est; dabuntur autem in potu &vermes terreni, siquidem illi quàm maximè prosunt.