# Insectorum theatrum 328.5-7

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 328.5 to 328.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/328.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/328.5

Propriè autem ad ipsas facit myosotos succus, binûm cyathorum mensurâ cum Zythi unico cyatho potus; celerrimè namque latas taenias educit. Praebibere vero hoc medicamentum oportet quod sequitur; neque ijs qui lumbricis vexantur inutile censetur, si febre potissimum caruerint. Ex Paulo. Habet autem nitri rubri, piperis, cardamomi, singulorum pares portiones; haec omnia commisceto, & cochlearij mensura cum vino exhibeto aut aqua calente; confestim namque eas educit. Aliud Pauli Eclegma. Piperis, baccarum lauri purarum, cumini Aethiopici, mastiches Chiae, aequales partes; mellis qu. s. Datur cochleare unum manè dormituris: si vero id efficacius facere velis, nitri quoque parem portionem adjicies. Aliud ejusdem. Ptereos acetabulum, nitri denarium pondo duum, datur cum cochleari aquae, evacuatione prius peractâ, satius fuerit si etiam scammonij momentum assumat. Aliud ejusdem & Aetij. Corticum radicis punici mali acidi in suprema parte delibratorum, piperis, singulorum denarium pondo 4. cardamomi, denarium pondo 6. marrubij denarium pondo duum, mellis purissimi, q. s. da ex eo cochleare post allij commestionem vel porri. Verum ut ex toto affectus discutiatur, theriacem quoque exhibeto; ad hunc, n. usum Galenus summopere commendat. Aliud ex Oribasio, quod ipse ex magistrorum experimento, & modo, longo probato jam usu in ijs Dd 3 ed by C ijs semper utitur. Habet scammonij scrupulum unum, Euphorbij tantundem ac semissem, combustarum pennarum pulveris scrupulum unum, nitri pensi siliquam unam, in mulsa passovè dabis bibendum. Salubrius autem continget, si ante allia vel caetera acria comedat.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
