# Insectorum theatrum 329

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 329. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/329
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/329

Item alterius authoris Emplastrum ad omnes potissimumque taenias, lupinos, lauri bacchas puras, fel taurinum supermittes, & pones ad umbilicum, & fascia alligabis die unâ ac nocte, aut certe duabus vel tribus. Ad latas alterius authoris: abrotani, cornu cervini rasurae, coccognidij & sesami, singulorum denarij pondo unius, cardomomi triobolum; dabis cum oxymelite bibere. Aliud ad easdem. Gummi Arabici denarij pondo unius, ptereos denarium pondo trium, cardamomi denarij pondo unius, nitri denarium pondo trium, dabis in hydromelite aut Cizico. Item ad easdem Antidotus Diapterion, ptereos denarium pondo 8. scammonij, melanthij, cardamomi, salis nitri, singulorum denarium pondo duum; dabis in oxymelite aut Cizico, addes autem polypodij denarium pondo 4. Pueros atque eos qui ad integram aetatem pervenerunt, Ascarides vexare dictum est. Pueri vero assidue ad egerendum irritantur, atque ut plurimum ab excretione meliùs habent; qui vero ad integram aetatem pervenerunt, causarum molestiam inferentium animadvertentes, digitos anoimmittunt, ac procedentes educunt, quin & litoreis calculis sole perustis aut ignitis lapidibus fovendo mordaces pruritus leniunt. Verum quidam prae pusillanimitate nihil horum auxiliorum admittunt, minime tamen malum negligere oportet; non. n. praesidijs facile cedunt, nec facile excernuntur, nisi gravioribus medicamentis. Pueri igitur ex melle glandibus cum salis momento vel nitri aut acri muria sunt evacuandi; aut absynthij decocto oleo admisto validiorem quoque solutionem esse convenit, à qua ubi projecerint excrementa, affectus locus, id est, longano illinendus; simplicibus quidem, acacia, hypocisthidis rhoisque succo, cum alumine liquido vel nitro; compositis vero, veluti Andronis pastillo & sphragide polydiae inscripta, & lanâ succidâ, & quae his similia existunt: coacta. n. ab adstringentibus caro validior sit, aptitudinemque ad animantium generationem admittit, atque Ascaridas ipsas excludit. Andronis verò pastillus hoc habet modo. Cytinorum denarium pondo decem, gallae denarium pondo 8. myrrhae denarium pondo 4. Aristolochiae longae, tantundem atramenti sutorij, croci, aluminis scissi, crocomagmatis, myseos, thuris, singulorum denarium pondo duum, laevigantur in vino adstringente, vel aceto: polydiae vero sphragis ita habet. Aluminis fissi denarium pondo trium, thuris denarium pondo 4. myrrhae tantundem, vel denarium pondo octo. Calcanthi denarij pondo duum. Cytinorum denarium pondo 12. bilis taurini denarium pondo 6. Aloes denarium pondo 8. vino austero excipiuntur: qui vero ex lana succida confit, ita habet: lanae succidae denarium pondo 40. Scobis plumbi, squammae bituminis, singulorum denarium pondo 10. Aluminis fissi rotundi, malicorij, gallae, myseos, chalcitheos, thuris, singulorum denarium pondo 5. myrrhae denarium pondo duum, amurcae heminas 8. Provectiores verò aetate itidem vacuandi acrioribus & calidioribus medicamentis diapicram compositis, oleoque cum vino copiosissime adjecto, & alijs infusis, qualia sunt muria, centaurij decoctum cum nitro ac melle, aut colocynthis, aut Chamaeleontis, Anchusaeve aut lupinorum; deinde cedria ijs infundenda, postea quiescendum; saepe eandem curationis methodum repetentes, carnem pręterea salitam pinguedine derasa sublongam & rotundam formabimus, eamque adstrictiori ani parte intrudemus, ligamentoque adhibito, quamdiu possint sustinere inditam sinemus; deinde solvemus, praedictaque iterum infundemus; atque hoc saepe praesidium repetemus. Lina. α π κ ἐα ι

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
