Latin
CAP. XXXIV
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 330
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXXIV. De Lumbricis extra Intestina nascentibus, &praesertim de Eulis. ITI Vi in capite, cerebro, pulmonibus, hepate, liene, vesica, venis, musculisque vivi oriuntur Lumbrici, ex ijsdem quibus intestinales causis proveniunt, &ijsdem pereunt remedijs. Eulae verò Hippocraticae, ab Anglis Magots &Gentels dictae, sunt Vermes depedes, Ascaridibus non dissimiles, sed breviores nonnihil, &pro longitudine crassiores. Hos in morticinijs putridisque carnibus natos nemo non vidit, &in mortuis quandoque membris chirurgorum incuria: cum scilicet medicamentum applicant, quod cum vulnere aut ulcere computrescit. Hippocrates vocat Ευλὰς, ἐκάληκας νεκροῖς σώμασιν ἐγγινομενοῆς: à Suida κακὰ θηρία, σαρκοράγνι: à Lucretio saeva vermina dicuntur: ευλαι juxta Plutarchum σκώληκις εἶσιν ὑπὸ φθορὸς καὶ σηπίδονος ἐκ τοῦ περιττώματος ἀναζεοντες. Horum mentionem facit Homerus ἰλιαδ. τ. &. v. Vermes ex putrilagine ortos, in auribus, longè minores, quam qui in ulceribus, Euias item vocari scribit Caelius; quos Latinè scribentes impropriè blatias aurium appellant, quum nec figurâ nec formâ nec notâ aliâ aliqua consentiant. Vermiculi denique e muscarum ovis in carnibus aestate orti (Angli Fly-blowes, Germani Maden vocant) ut Carmersius notavit, inter ἐυλα censentur; quae verò in carne porcina &larido Eulae gignuntur, peculiari nomine à Festo &Perotto Tarni vocantur. Eulae autem vel caudatae sunt, vel caudae expertes; Galli. nae utrisque vescuntur, &aliae forte aves. Vt mulier concipiat, Hippocrates Origano &rosaceo tritas accipit, caudatorum tres quatuorve portiones cum ori matricis apponit, primo de morb. mulier. Alio item loco ejusdem lib. capita horum vermium cum secundina mulieris &alumine Aegyptiaco ac anserino adipe diluta, in lana apponijusserat. quum adolescens esset, &morbo Ferunt Democratem Atheniensem, comitiali teneretur, ad Delphos profectum Deumque rogasse, quid ei comitiali morbo laboranti consuleret, ac Pythiam respondisse: μεῖζον ἀειράμενος κιραλῆς ποιμνῆτον ἐυλὴν μηκεδος ἀχονόμοιο, δέρας περικάμβαλε μύλου ἐρπυστὰν πολύπλεγατον εὑρίνων ἀπὸ κόρσης. Longum de grege tolle capellae vertice vermem Ruris amatricis, &ovis de tergore circum Multivago vermi pecoris de fronte revulso. Democrates cum haec audisset, Theognostrum Democratium nonagesimum