Latin
CAP. XXXIV
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 331
Unproofread scanNot analysed yet
vermes rigore contractos cito decidere affirmat. Aetius polium recussum absynthium, cum pice mixta adhibet, laudatque jejuni hominis salivae illitionem. Hildegardis apij ossa, testudinis testam, apes in alveario mortuos, folia corticemque pruni in pulverem redigi, atque cum ulceribus inspergit. Bayrus calcem vivam cum aceto acerrimo contemperatam applicat. Hippiae succo perfusi loci vermiculantes, illico sanantur, inquit Tardinus. Quid vero Hippia fuerit, nemo finivit. Quidam Tanecetum agreste, Quidam Argentinam vertunt. Gesnerus Anagallidem intelligit, quae acri &nitrosa sua facultate (ut betae) omnes vermes enecat. CAP. XXXV. De Lendibus. Endes Graeci δόρνας –α κίνιδας. Itali Lendine. Hispani Liende. Germani Niß. Angli Nits. Illyrici guida, appellitant. Sunt autem minuta quaedam animalcula albicantia, Syronibus (si pedes haberent quam simillima, sed duplo fere minora; corpore item oblongiusculo, ex quibus nihil aliud gigni posse Aristoteles testatur. Inter ungues compressi cum sonitu moriuntur; non solum in hominum capillis &cilijs, sed etiam boum &equorum macilentiorum crinibus scatent; pedum exsortes tam pertinaciter nihilominus adhaerent, ut eadem opera totum pilum qua illos auferas. Has Trotula πιχοβρώτει non ineptè dixit, nam ut cochleae herbarum, sic istae capillorum succo victitant, eosque depascunt. Philosophus ex pediculorum coitu provenire eos affirmat, quorum proinde ova dicuntur. Sunt autem Iosmini florum apud nos crescentis similia. Nam sicut ille flores profert seminis expertes, sic pediculi ova pariunt effaeta. Moriuntur aut alimenti inopia, aut pectinis densioris usu, aut medicamentorum vi: qualia veteres neotericique medici multa praescribunt. Plinius alumen cum aceto, vel acetum cum felle vitulino miscet, &lacte item caprino eas tolli affirmat. Laudat item nitrum cum Samia terra illitum, &scobem cornu cervini cum vino epotam. Abynzoar cum centaurea minore &Alkitrum capillos inungere praescribit. Sulphur in aceto tollit lendes, uti quoque oleum cum lixivio illitum. Marcellus stercus suillum cum vino &succo rosarum mixtum, mellis item cum sale armeniaco inunctionem, sed praesertim oleum raphani cum fortissimo lixivio variè praedicat. Hildegardis ex dactylorum ossibus lixivium parat, quo cum oleo radiculae mixto lendes enecat. Ardenus sublimati hydrargyri parum cum vino ardente miscet: atque etiam dicit. Si caput primum ovo gallinaceo, deinde cyclamini succo, vel aqua marina irrigetur, nunquam renascituras esse lendes. Gilbertus Anglicus fel cujuscunque animalis, uti etiam amara, mundificativa, &aromatica, cum succo calendulae mirè effert.