Latin
CAP. XXXVII
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 332-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXXVII. De Aquaticis Insectis depedibus, &primum de Squilla. Quatica omnia Insecta vel ἔμποδα, vel ἄποδα esse supra diximus. Pedatorum alia sex pedibus natant, ut Locusta, Squilla, Scorpius palustris, Notovectum &pediculus marinus. Alia quaternis; alia T pluribus; de quibus sigillatim agemus. Squilla Insectum à Squilla pisce parum differt, nisi quod &breviores multò antennas, &colorem magis spadiceum vel terrestrem potius obtinuit. Horum alij testa fragili obducuntur, alij plani sunt &nudi. Testacei in vivulis praesertim degunt, arundinum vel gladioli radicibus adhaerentes: colore sunt subflavo, nonnunquam autem albicante atque cinereo. Sex tantùm pedibus incedunt, reliqui hic appendices pinnarum munere funguntur. Nudi, vel molles sunt vel crustacei: molles figura haec satis monstrat, modo caput spadiceum, reliquum vero corpus obsoleto cinere tinctum imaginemur. Crustaceorum genera omnia articulata sunt, sed alijs globosi articuli, alijs alij: globosi effigies graphicè hic repręsentatur, si ipsam leviori spadiceo mollius attigeris.