# Insectorum theatrum 332-2

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, CAP. XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/332-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/332-2

CAP. XXXVII. De Aquaticis Insectis depedibus, & primum de Squilla. Quatica omnia Insecta vel ἔμποδα, vel ἄποδα esse supra diximus. Pedatorum alia sex pedibus natant, ut Locusta, Squilla, Scorpius palustris, Notovectum & pediculus marinus. Alia quaternis; alia T pluribus; de quibus sigillatim agemus. Squilla Insectum à Squilla pisce parum differt, nisi quod & breviores multò antennas, & colorem magis spadiceum vel terrestrem potius obtinuit. Horum alij testa fragili obducuntur, alij plani sunt & nudi. Testacei in vivulis praesertim degunt, arundinum vel gladioli radicibus adhaerentes: colore sunt subflavo, nonnunquam autem albicante atque cinereo. Sex tantùm pedibus incedunt, reliqui hic appendices pinnarum munere funguntur. Nudi, vel molles sunt vel crustacei: molles figura haec satis monstrat, modo caput spadiceum, reliquum vero corpus obsoleto cinere tinctum imaginemur. Crustaceorum genera omnia articulata sunt, sed alijs globosi articuli, alijs alij: globosi effigies graphicè hic repręsentatur, si ipsam leviori spadiceo mollius attigeris.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
