# Insectorum theatrum 332

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, CAP. XXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/332
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/332

Sed quod adjungit, ad Aranei tactum movere, quamvis hoc verum esse experientia novimus, tamen vereor ne verba illa ex Philosopho male transtulerit: ἀπομενοῦ δὲ κινουνται, περιέρ γονται δὲ πόροις ἀρσχνιώδεσιν, &c. id est, Tactu moventur, & araneosis poris sunt obdu ctae. Nihil hic Aristoteles de transcurrente araneo, ut vertisse Plinius videtur. Hanc non solum ex Insectorum, sed etiam ex animalium numero Aristoteles excludit, atque erucarum quasi ova statuit. Caeterum quid hic cum ovo communionis? illud alio animali deponitur, exors actualis vitae & motus: Aurelia a nullo deponitur, sed ab uno in aliud transformatur, veterem inquam faciem mutando, aliam induit, & vitam motumque non in potentia sed actu retinet. Quòd vero nec vescitur nec augetur, id vitam non aufert, quum nec glires totahyeme cibantur: vita quidem ejus σπνον illum a nonnihil exprimit, quo homines nec planè vigilantes nec dormientes obscurius viuunt moventque. Verùm scripsisse hoc philosophum conjicio, ut illud suum axioma ratum faceret credulae posteritati, Insecta omnia vel vermes ponere vel ova, verba ejus sic habent; τὰ μὲν ἔντομα σκωληκοτοκεῖ τὸ πρῶτον: προελθὸν δὲ ἐνώδης γίνεται ὁ κωληξ. ἡ γὰρ χρυσκλλῖς καλουμενὴ, δύναμιν τοῦ ἔχʼ ἔιτʼ ἐκ τοῦ τε γίνεται ζῶον ἐν τῇ τρίτη μεταβολῇ λαβὸν τὸ τῆς γεννησεεως τέλος. Nihilominus ovum non esse Aureliam satis ex praedictis patet, estque revera erucae in hanc, atque hujus in papilionem transmutatio quaedam dicenda, non generatio. Haec eo à nobis animo dicta sunt, ut qui Aristotelem pro Deo colunt, hominem fuisse eum meminerint, & humanis lapsibus obnoxium. Aureliarum duo genera vidimus, alias vellere coopertas, alias glabras, utrasque varij coloris, & nunc auro illitas, (quae vere Chrysallides;) nunc verò (quae spuriae;) auro vacuas. Ortum habent ex erucarum interitu, quae ut sensim & per certa dierum intervalla contabescunt. ita sensim crusta quotidiè magis magisque indurascente in aureliam transformantur. His vicissim proximo vere vel autumno sensim exanimatis, provolat papilio simili metamorphosi prognata. Quibus humano generi usibus inserviunt equidem nescio. Satis scio quàm Aristotelis ingenium mirifica transmutatione torquent, & Dei interminatam potentiam nobis commendant. Teredinem depedem solus Georgius. Agricola nobis proponit, quem ab aeneo colore Kupfer Wurm appellat. Serpit (inquit) quia & pennis caret & pedibus. Crassitudo ipsi quasi parvae anserinae pennae, longitudo scolopendrae; teres est, sub lignis putridis natus, & plerumque juxta scolopendram inventus: hujus iconem inter scolopendras sitam facile videris.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
