# Insectorum theatrum 333-2

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, CAP. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/333-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/333-2

CAP. XXXVIII. De Locusta, Scorpio, Notonecto, Cicada, Anthreno, Forficula, Lacerta, Corculo, & Pediculo aquaticis. Ocusta Insectum Locustam piscem imitatur, cum nec ipse caro sit dicendus nec piscis. Formam videtis. Colorem habet pallentem cum virore. Scorpiorum palustrium tria vidimus atque habemus genera; quorum primus nigricat nonnihil, reliqui arenam candicantem referunt. Notonecta dicimus Insecta quaedam aquatica, quae non ventre ut alia, sed spinâ innatant; à quibus homines hyptionecticen, id est, supinè natandi peritiam didicisse verisimile est.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
