# Insectorum theatrum 335

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, CAP. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/335
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/335

Asellus dicitur a saltu, Aristotelis pulex: à dorso gibboso, Scrostula nuncupatur: color illi lividus cum nigredine. Longitudo fluviatilium, digitum transversum: latitudo, semidigitum non superat; marinorum major dimensio, qui littore refluente, & in aquis dulcibus saepe conspicitur. Venatoribus fis item spectatoribusque mirum agilitatis praebet exemplum. Scolopendra marina, alia griseicoloris, alia rubicundioris cernitur. Haec longior & macilenta, illa brevior & crassior; utramque vidi anno 1578. in Ostrearum areis. Non, n. in profundo maris (ut Gesnerus autumat) sed in limosis stagnis, ubi ostreae saginantur, latent, ibique generantur & vivunt: De his piscatores monuit Numenius, quum diceret Id specta idcirco, stupidum divertere par est Iulida, laetiferamque simul tetram Scolopendram. Sunt autem (Aristotele teste) terrestribus minores, formâ vero non dispares. Ex ijs Nonus Medicus psylotrum hujusmodi confectum, cap. 43. multis laudat. R. thuris, atramenti sutorij, ana 3ij. Scolopend. marin. 3iij. Omnia ad laevorem trita, cum calcis pulvere commisceantur, & evulsis primum pilis locos inungito. CAP. XL. De Insectis aquaticis Depedibus, ac primùm de Oripe. Ivem, aquam esse longâ in aëre sublimatione spumifactam, nemo Philosophorum rectè sentientium inficias iverit. In hac vermes procreantur, Graecis ieme dicti. De his Aristoteles aliquid scripsit, quam historiam breviter perstringam. In nive gignuntur hirti vermes, torpidi, & difficulter moventur, quare inter depedes censeo; à nive remoti, illico pereunt, ut Pyrigoni ab igne dijuncti. Cum nive vetustiore & rubescente ipsi etiam rubescunt, in nupera autem reperti, candescunt. No tum (inquit) est, non magis nivem putrescere atque ignem; imo putrescere haud possunt; tamen in utrisque generantur animalia, & in utrisque etiam nutriuntur. Eustathio Scholiastae Homeri neutiquam assentior, quod nives ruborem è minio contrahere affirmat, quia loca illa sunt μλτάδη, unde ex miniatis vaporibus elevatis rubedinem additam existimat. Sanè nonnullis in locis ita se habere non denego. Caeterum in locis minio destitutis nivem rubescere (etiam invito interprete,) concedendum est. Horum Strabo mentionem facit his verbis: In Charzena & Cambicina Regione, & Caucaseis montibus vicinis, bestiolae quaedam altis nivibus gignuntur, quas Apollonides σκόληκας, Theophanes δειτας, id est, Convolvulos montanos transfert, Teredinibus majoribus similes. Earum generationem aequè mirabilem sentio atque pyrigoni; facilius tamen in nive quàm in igne gignuntur animalia, quia in nive aëris, terrae spiritusque multum inest, quae ignis affatim absumit. His si calor Solis accesserit, fimum conficiunt (utor Scaligeri verbis) omnium laetaminum multò excellentissimum. Copiosè item in Carinthia generantur (ut Ioach. Vadianus refert.) sed rem admirabilem Strabo in com. in Pompon. Mel.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
