Latin
337.1 to 337.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 337.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Apollonius autem cognomento Mus, acetum acerrimum propinabat cum muria; qui vero nivem dabant, eam calefaciebant, &dissoluta utebantur; cibumque &potum ad subducendam alvum opportunè exhibebant, ut hirudinem ejicerent: saepenumero, n. aiunt, una cum excrementis ipsas deferri, Gal. lib. 2. de Antidotis. Plinij temporibus maleficij studio illas nefarij &scelesti homines hostibus clam propinabant; sed ruta cum aceto, vel solum ipsis butyrum, (ut alijs exulcerantibus venenis) praesentaneo fuit remedio. lib. 20. cap. 13. &lib. 28. cap. 10. Vsus earum in medicina non unicus conspicitur. Nonnulli enim (Galenum loquentem affero lib. de differentibus sanguinis detrahendi modis, tract. 10. )captas Hirudines includunt, easque variè accommodant: ubi, n. mitescunt, facile cuti admoventur; quae verò captae fuerint, per diem asservandae, exiguoque sanguine alendae; atque ita sit, ut quicquid virulentum contineant, cito exprimant. Quando autem ijs uti opus est, ea pars, cui Hirudines admovebis, nitro prius fricanda, inungendaque, unguibusue ipsis scalpenda, ut hoc pacto avidiùs adhaerescant. Oportet etiam eas ipsas in tepidam aquam, quae vase lato &mundo contineatur, infundere; mox spongiâ comprehensas mucore &sordibus manu purgare, atque ita admovere. Vbi vero admotae fuerint, ne ea pars cui inhaerent frigescat, oleum tepidum superinfundes; si autem manibus aut pedibus affigendae sunt, in aquam, in quam Hirudines injectae sunt, immergantur: si verò non firmiter haeserint, carum caudae forcipe incidendae sunt: namque ubi ita sanguis effluxerit ab attrahendo non desistant, donec cinere aut sale os earum aspergatur. Postquam autem exciderint, quod relinqui ab ijs venenosum solet, cucurbitula exhauriendum est; vel si id minime fiat, fotu per spongiam adhibito utendum. Quod si inde cruentae lacrymulae adhuc effluxerint, farinam cuminumque adhibeto, lanamque subinde modico oleo madentem alligato. Caeterum si manare sanguis non desinat, linteolum aceto madefactum, gallamve combustam, vel spongiam in liquidam ante à picem immissam, mox crematam imponito. Illud quoque compertum habere oportet, Hirudines sanguinem illum attrahere, qui carni adjunctus est, non qui in imo corpore continetur. Earum vero usus pro cucurbitulis esse solet. Praetereà removendae tum sunt, quum dimidia sanguinis partem extraxerint.