Latin
35
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 35-2
Unproofread scanNot analysed yet
medulla mellis sive parte praestantiore, eaque omnis putredinis experte. Sed genitale quiddam in cellis poni certum est, è quo apiculae gignuntur. Scaliger ova eas ponere putat, quamvis apiarij vermiculos eas parere, non ova unanimiter statuunt. Taxites coire eas existimat, &apes mares esse, reges foeminas constituit, atque reges tempore constituto vermiculos per examina, ut muscae, excludere, fucos vero incubare more serpentum, &incubando ad tempus vermiculos fovere scribit. Tunc vermes γαδῶνες dicti, melle purissimo &quasi mulso vescuntur, donec in nymphas abeunt, atque tunc aureliarum instar involuti, in cellis manent, nec cibo vescuntur, nec excrementa reddunt. Tandem certo die, ruptis corticibus fiunt apes, &ad suum quaeque munus vix dum alis perfectis sese accingunt. Per hoc tempus apes urina delectantur, &potissimum humana, atque propterea locos ea madentes, maxime autem a pluvijs, frequentant. Ad conservationem apum multa requiruntur, nempe debitus cibus, potus somnus, vigiliae, aër, exercitatio, habitatio, atque locus conveniens, moderatio item animi, &medicina illarum tollendis morbis idonea, de quibus sigillatim dicemus. Quod cibos attinet; nihil venantur, sed ipsae Venturaeque hyemis memores aestate laborem Experiuntur, &in medium quaesita reponunt. Colligunt quippe &conficiunt sibi cibaria, inter quae praecipuum est mel, quo liberalius ab apiarijs exhausto, tanquam lanterna punica translucent, &nisi aliàs illarum inediae subveniatur, animam efflant. Sed habent item alium quo se sustentant cibum, ceraginem, cerinthum, erythacem, Sandaracham dictam. Verùm hic deterior est, &dulcedine ficum repraesentans. His deficientibus, apiarij ficus, Saccharata, uvas passas siccatas, fucos tusos, schadonum capita, lanas passo defrutove madidas, et aquam mulsam pro foribus ponunt, ne prae fame languescentes moriantur. Crudas item carnes apponi jubet Plinius, modo fuerint recentes. Generatim dulcia quaeque &ἔνοσμα etiam de longinquo appetunt, non odoris gratiâ sed pabuli genialis causa, ut musciliones vinum: Flores grati odoris et caliculatos nullos recusant; unde Florilegae Latinis ἀνθοδιαιτοι, ἀνθηδινες Graecis dictae. Plantae apibus cratissimae, thymus albus &ruber, sertula campana, myrtus, vitex, genista Phleus, fabae, serpillum, viola, myrrhis, rosmarinus, coniza cerinthea, amygdali, Erica, Tamariscus, Cytisus, Melilotus, Casia, Narcissus, Asphodelus, dibzy G Google lus, potissimum auteus citrago, de qua Macer macros hos versus cecinit. Herbam quam Graeci dixerunt Melisophyllon, Prae cunctis apibus gratißima dicitur herbis: Nec gaudere magis ullius flore videntur. Berricum nostri dicunt vulgariter illam.