# Insectorum theatrum 36.1-5

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 36.1 to 36.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/36.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/36.1

Item hedera, consiligo, origanum, satureiae, violae agrestes, amaracus, hyacinthus, palma, oleaster, iris, crocus, rosa, lilium, ziziphus, pyrus, persi ca, terebinthus, lentiscus, cedrus, tilia, Ilex minor, chrysocome, attractylis, cumyla. flos sinapis, Galicae spondylium, batrachium, Rhamnus, omnes arbores glandiferae, item pomiferae, quibus nulla amaritudo inest in floribus. Quinetiam è floribus urticae mortuae tum albis tum luteis cibum capiunt avidissimè, unde haec herba Tigurinis Biensauge quasi apisugam vel apesuctum dixeris, vocatur. Potum quod attinet: si fluvius vel fons vivus & saliens in propinquo sit, quibus ligna & lapides injiciuntur (ut apes commode insideant, seque veluti in balneis abluant & abstergant) non aliundè bibunt; sin minùs, aliundè humore hausto sitim leniunt, posteaque de eodem ad intùs operatrices & reges (ut diximus) gerulae asportant. Quicquid autem edunt bibuntve, intaminatum, purum, non faetidum esse oportet, aut putredine infectum. Imò tam mundam vitae rationem obtinent, ut mulieris menstruatae superventu, cibum fugere tradantur, & unguenta olentes, venerisque libidine flagrantes odio habeant acerrimo: oleosa item quaevis, uti etiam fumum & fimum accuratè vitant resque talia olentes non attingunt. Deleterias item plantas, & amara, purgante, ingrata ac venenata qualitate praeditas, haud gustant: ijsque nominibus, Absynthium, Rhabarbarum, senam, sabinam, tithymallos, helleboros, laureolam, coccognidium, thapsias, cucumeres agrestes, taxum, rhododendron, aconita, ne primoribus quidem labris delibant. Vbi toto die laboribus intentae atque lassatae fuerint, noctu eas signo dato somnum capessere memoravimus; qui varijs de causis interpellari solet, apesque hoc pacto in delirium & vigilias actae commoriuntur. Nunc enim eas oestrus perturbat, nunc ursi clamor expavefacit, nunc hostis adventus (nempe lacertae, aranei, rubetae, &c.) perterritat; quae propter, classicum canunt corcicines, totumque simul examen ad arma noctu evocant. Fulgure item & tonitrum nocturno non minùs tumultuantur; acsi inter castra seditio vel pugna aliqua fatalis nasceretur; tum propter luminis eâ tempestate insuetudinem, tum quia merito timent, ne aluearibus concussis favi loco excidant, vel cereis liquefactis vasculis mel defluat. Id experientia verissimum esse, nemo meipso & Pennio rectiùs dixerit: qui dum mense Augusto, anno 86.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
