Latin
38.1 to 38.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 38.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Tres primi inferiores sint unius magnitudinis, sesquipedem ex diametro lati: Quatuor proximè superiores paulo majores esse convenit, &capaciores, ut favi meliùs figantur, &tutiùs pendeant: reliqui quinque circuli paulatim ad centrum supremum coarctentur, ut pyra midem referant; totus autem alueus ea mensura esse debet, ut viginti penè libras totus contineat. Ora cavearum (id est, ostiola per quae apes intrare &exire solent) sint tria vel quatuor: non majora quàm ut apes melle onustae liberae immigrent: hac enim ratione, stellionibus, scarabeis, phalangijs, &blattis, mellis insidiatricibus, aditus negabitur, &alueus minus à frigore geluque brumali afficietur. Super haec ostia quatuor, item faciunt fenestras pessulo obditas, ante atque retro duas, ut favos utrinque commodè eximant, nec tamen mellificium pecus nimium perturbent. Praeparatio alueorum varia scribitur. Angli nova examina novis semper alueis excipiunt, nullâ re suffumigatis aut illitis. Veteres vasa diligenter priùs purgata mellisophyllo, thy mo, faeniculo intus fricabant, vel mellito, saccarato, aut mulso aspergebant; ut &citius intrarent, &diutius in ipsis remanerent. Palladius primogeniti vituli stercore parietes illorum intus oblevit, idque in apibus retinendis pro summo arcano habuit: Quinetiam circa medium alueare, tres vel quatuor ligneos bacillos transversum figere oportet, ad favorum tutelam: sic enim nec levi agitatione cadere possunt, &facilius usu ferente auferuntur. Cave item ne aliqua rimas agant, quibus a calore, frigore, puluere, aut erucis affligantur. Situm atque positionem quod attinet, in scamnis sive podijs collocari aluearia, aequum est; ne situm contrahant a terra, atque ut à bestiolis noxijs tutiùs degant aetatem. Scamna autem sint ex lapidibus, calce, ulmo, vel quercu facta; ternis alta pedibus, testaceo &albario opere, eoque levigato superinducta, ut mellivora atque apivora animalia, pedem ubi figant non habeant. Sint item anteriùs declivia, ne stagnans a pluvijs aqua intus penetret: quam ab causam (teste Columella) in muris excisis urbiumque porticibus collocare alueos solebant: sit item bipalmaris aluearium distantia ab invicem, ut vacillante mel moto uno, alterum non titubet; sicut in conjunctis usu solet venire.